9
CZ-DABB > BOB > 9
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
GREGORIUS PP. XVI.
Venerabilis Frater Salutem et Apostolicam benedictionem. Eximia Fraternitatis Tuae pietas et Religio ac singularis in Nos et Sedem Ap(osto)licam
devotio aliaque virtutum merita cum Generis Nobilitate conjuncta exigunt ut ea que a Nobis suppliciter postulas favorabiliter Tibi concedamus Exhibita siquidem
Nobis nuper pro parte Tua expositio continebat quod Tu eodem tempore quo ad Ecclesiam Aureliopolitan(am) que in Partibus Infidelium consistit evectus fuisti per
Nos et Sedem Apostolicam facultate es donatus retinendi Canonicatum et Prebendam quorum jampridem potiebaris in Metropolitana Ecclesia Olomucen(si)
Cum autem sicut expositio subjungebat ipsius Metropolitanae Ecclesiae Canonici vacante Archiepiscopali illa Sede gaudeant voce activa et passiva in electione
novi Antistitis et Tu noscas Te eo quidem in casu suffragium pro aliis ferre ac etiam postulari posse non vero eligi nisi ad id opportuna Nostra et Sedis Apo-
stolice precesserit indulgentia Idio Nobis humiliter supplicare fecisti quatenus Tibi in premissis opportune consulere de benignitate Apostolica dignaremur Nos igitur
specialem Tibi gratiam facere Volentes hujusmodi supplicationibus inclinati et ex Voto Sacre Congregationis Consistorialis Tibi ut Tu occurrente dicte Archiepiscopalis
Olomucensis Ecclesie vacatione ad illam in novum Presulem licite et valide prout ceteri ipsius Canonici eligi queas Ap(osto)lica Auctoritate tenore presentium
concedimus et indulgemus irritumque decernimus et inane si secus super his a quoquam quavis Auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari non obstan(tibus)
constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ac Vinculo quo Ecclesie Aureliopolitan(e) prefate teneris dicteque Metropolitane Ecclesie Olomucen(sis) etiam jurato
confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis Statutis et consuetudinibus ceterisque contrariis quibuscumque Datum Rome apud S(anc)tam
Mariam Majorem Sub Annulo Piscatoris Die X. Septembris MDCCCXXXIX. Pontificatus Nostri Anno Nono
Pro Magistro Brevium
J. V. Willaume Off(ici)alis dep(uta)tus
A. Macioti Subdat.
F. Moretti per obitum