Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

1728_VI_21

CZ-DABB > KB > 1728_VI_21

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1728_VI_21, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
BENEDICTVS PP(APA) XIII.
AD FVTVRAM REI MEMORIAM. Cum sicut paterna charitate intenti sacra interdum Loca sp(irit)ualibus Indulge(nti)arum
muneribus decoramus, ut inde fidelium defunctorum Animae D(omi)ni N(ost)ri Iesu Xp(ist)i eiusque Sanctorum suffragia meritorum consequi, et illis
adiutae ex purgatorij poenis ad aeternam salutem per Dei misericordiam perducj valeant. Volentes igitur Ecclesiam Collegiatam Sancti Petri
Apostoli Oppidi Brunae nuncupati Olomucen(sis) Dioec(esis), in qua aliud Altare privilegiatum non reperitur concessum, et in ea situm Altare
Sanctae Crucis, hoc sp(eci)ali dono illustrare, dummodo in dicta Ecclesia quinque Missae quotidie celebrentur, de Omnipotentis Dei misericordia
ac BB(eatorum) Petri et Pauli Ap(osto)lorum eius auct(oritat)e confisi, ut quandocumque Sacerdos aliquis saecularis, vel regularis Missam defunctorum in Die Comm(emorationis)
defunctorum, et singulis diebus intra illius Octavam, ac in una feria cuiuslibet hebdomadae per Ordinarium designanda pro Anima cuiuscumque
Xp(ist)ifidelis, quae Deo in charitate coniuncta ab hac luce migraverit, ad p(raedict)um Altare celebrabit, Anima ipsa de thesauro Ecclesiae per modum
suffragij Indulgentiam consequatur, Ita ut eiusdem D(omi)ni N(ost)ri Iesu Xp(ist)i, ac B(ea)tae Virginis Mariae, eorumque o(mn)ium meritis sibi suffragantibus a
Purgatorij poenis liberetur, concedimus, et indulgemus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Praesentibus ad Septennium tantum
valituris. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die xxj Junij MDCCXXVIII Pontificatus N(ost)ri Anno Quinto.
Gratis pro Deo, et Ecclesia
Card(inalis) Oliverius

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.