1787_I_29_b
CZ-DABB > KB > 1787_I_29_b
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Pius Ep(iscop)us Servus Servor(um) Dei Dilecto filio Ioanni
Baptistae Lachenbauer Presbytero Dioecesis Ratisbonen(sis) in Sacra Theologia Magistro, Salutem et Ap(osto)licam Benedictionem. Religionis zelus, vitae ac
morum honestas, aliaq(ue) laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud Nos fidedigno commendaris testimonio, Nos inducunt
ut Te specialibus favoribus et gratiis prosequamur. Hinc est, quod Nos volentes Te, qui, ut asseris, in Sacra Theologia Magister existis, a quibusvis
excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisq(ue) ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a jure vel ab homine quavis
occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad effectum praesentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes
et absolutum fore censentes, necnon omnia et singula beneficia ecclesiastica, cum cura et sine cura, quae etiam ex quavis dispensatione
Apostolica obtines et expectas, ac in quibus et ad quae jus Tibi quomodolibet competit, quaecumq(ue), quotcumq(ue) et qualiacumq(ue) sint, eorumq(ue)
fructuum, reddituum et proventuum veros annuos valores, ac hujusmodi dispensationum tenores praesentibus pro expressis habentes, Te, in
Episcopum Ecclesiae Brunensis, de persona tua, Nobis et Fratribus Nostris ob tuorum praemissorum meritorum exigentiam accepta, de
eorumdem Fratrum consilio, providemus, Teq(ue) illi in Episcopum praeficimus et Pastorem, curam et administrationem ipsius Ecclesiae
Tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, in Illo, qui dat gratias et largitur praemia, confidentes, quod, dirigente
Domino actus tuos, praefata Ecclesia per tuae circumspectionis industriam et studium fructuosum regetur utiliter et prospere
dirigetur, ac grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa. Jugum igitur Domini tuis impositum humeris
prompta devotione suscipiens, curam et administrationem praedictas sic exercere studeas sollicite, fideliter et prudenter, quod
ipsa Ecclesia gubernatori provido et fructuoso administratori gaudeat se commissam, Tuq(ue) praeter aeternae retributionis praemium
Nostram et Sedis Apostolicae benedictionem et gratiam exinde uberius consequi merearis. Datum Romae apud Sanctam
Mariam Majorem, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Septingentesimo Octogesimo Septimo, Quarto
Kalendas Februarii, Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.
C. S.
Visa pro expeditione
[signature]