Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

1616_V_27

CZ-DABB > KM > 1616_V_27

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1616_V_27, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
FRANCISCVS
Miseratione diuina Sanctae Romanae Ecclesiae tituli Sancti Siluestri Presb(yte)r Cardinalis à Dietrichstain, Episcopus Olomucensis, Princeps, Regalis Capellae Bohemiae Comes, Sacrae Caesareae M(aies)t(a)tis jntimus Consiliarius, eius
demq(ue) Regnorum ac ditionum haereditariarum PROTECTOR. Notum facimus tenore praesentium omnibus et singulis quorum interest, vel quomodolibet interesse poterit in futurum. Quod
Nos considerantes H(ono)r(abi)lis et Nobilis in Ch(rist)o nobis dilecti Georgij Otieslai de Kopenicz Decani & Parochi Ciuitatis N(ost)rae haereditariae Nicolspurg, laudabilem in Ecclesiasticis munijs, diuinisq(ue) officijs diligentiam, vitae
ac morum honestatem, de quibus nobis domestica conuersatione, et aliorum fide digno testimonio commendatus existit, ipsum singulari gratia beneuolentiaq(ue) N(ost)ra complectendum, vtq(ue) non minori cum industria et ani
marum fructu etiam deinceps Decanatum et Parochiam eiusmodi Nicolspurgen(sem) administret, speciali Priuilegio muniendum duximus. Itaq(ue) motu proprio, animoq(ue) deliberato eundem Georgium Otieslaum
tenore praesentium l(itte)rarum authoritate vtraq(ue), quam obtinemus, ta(n)quam Collator, & Lociordinarius, super Decanatu et Parochia in Nicolspurg ad vitae suae tempora confirmamus: volentes et ordinantes, vt, neq(ue) per Hae
redes N(ost)ros D(omi)nos in Nicolspurg, neq(ue) Successores Ep(iscop)os Olomucen(ses), aut eorum Officiales, à p(rae)dictis officijs et loco amoueri, contra voluntatem suam possit, nisi (quod absit) ob enorme aliq(uo)d scandalum: facto tamen prius
Canonico contra eum Processu. Praeterea hanc quoq(ue) gr(ati)am eidem Georgio Otieslao, vti D(omi)ns in Nicolspurg, et Collator, concedimus, et licentiam tribuimus, vt de omnibus bonis ac facultatibus suis, rebusq(ue) tàm mobili
bus, quàm immobilibus, quas vel nunc per b(e)n(e)dictionem Dei honeste partas possidet, vel in posterum vndecunq(ue) iusto titulo acquisitas possessurus est, pro arbitratu suo per Testamentum, siue in scriptis, siue nuncupatiuum,
statuere testari, ac disponere, eaq(ue) et eas quibuscunq(ue) personis, Eccl(esi)asticis, vel Secularibus, Coniunctis, vel Extraneis (dummodo aliàs legatorum capaces de jure existant) relinquere, assignare, legataq(ue) omnia sine N(ost)ro
Haeredumq(ue) ac Successorum N(ost)rorum praedictorum impedimento, ex Suprema voluntatis suae Decreto, ad institutos Legatarios seu Haeredes suos realiter et cum effectu per Testamentarios seu Executores ad hoc per ipsum con
stituendos transmittere valeat: plenamq(ue) super praemissorum libera executione concedimus facultatem. Eundem in D(omi)no monitum cupientes, vt Decanatum et Parochiam eiusmodi, ea qua hactenus vitae probitate, fide et dili
gentia, administrare etiam deinceps nitatur, ac tandem in dispositione sua Testamentaria, Ecclesiarum quarum beneficio vixit, pauperumq(ue) pro deuotionis suae beneplacito, memor existat. In quorum omnium fi
fidem ac robur hasce N(ost)ras Confirmationis et Deuolutionis l(itte)ras, manu N(ost)ra propria subscriptas, Sigilli quoq(ue) N(ost)ri iussimus appensione muniri. Data in Arce N(ost)ra haereditaria Nicolspurg die xxvij
mensis Maij. Anno Domini. Millesimo Sexcentesimo Decimo Sexto.
F. Card(inalis) a Dietrichstain m(anu) p(ropria)

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.