Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

1281_VIII_20

CZ-KAVB > VYBRO > 1281_VIII_20

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 3
1281_VIII_20, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Martinus ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilectis filijs . . Abbati et Conuentui Monasterij de alto vado Cister
cien(sis) ordinis pragen(sis) dioc(esis) sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Sacrosancta Roman(a) eccl(esi)a deuotos et humiles filios ex assuete
pietatis officio propensius diligere consueuit et ne prauor(um) hominum molestiis agitentur, eos tamquam pia mater sue pro
tectionis munimine confouere. Eapropter dilecti in domino filij u(est)ris iustis postulationibus grato concurrentes assensu
personas u(est)ras et Monasterium in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que inpresenciar(um) rationabiliter possi
det aut in futurum iustis modis prestante domino poterit(is) adipisci sub beati petri et n(ost)ra protectione suscipimus. Spe
cialiter autem terras, possessiones, domos, vineas et alia bona u(est)ra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per
uos Monasterio u(est)ro auc~toritate~ ap(osto)lica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino
hominum liceat hanc paginam n(ost)re protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis
autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beator(um) petri et pauli apostolor(um) eius se
nouerit incursurum. Dat(um) apud Vrbemueterem xiij k(a)l(endas) Septembr(is).
Pontificatus n(ost)ri Anno Primo;

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.