Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

1293_VII_12

CZ-KAVB > VYBRO > 1293_VII_12

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 3
1293_VII_12, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Legum statuta suadent et necessarium est, vt acta hominum que aguntur, ne obliuio sit solita ea resecare amemoria, debeant ydoneorum virorum
testibus, necnon litterarum apicibus solidari. Nos igitur Heinricus de Rosenberch, et Zmilo de Gretzen ad vniuersorum noticiam presenti scripto, tam pre
sencium quam futurorum, in ueri deposicione testimonij cupimus peruenire, quod Reuerendus d(omi)n(u)s Otto abbas de Hohenfurt, pariter et totus conuentus fratrum
eiusdem monasterij emerunt vniuersa bona in Horzitz cum omnibus ad hec pertinentibus, pratis, rubetis, cultis, et incultis, apud viros Nobiles d(omi)n(u)m Zawissium
et d(omi)n(u)m Witigonem, fr(atr)es de Ladenitz empcionis more racionabili ac consueto, que quondam viri Nobilis d(omi)ni Heinrici de Cozzowahora fuerunt, ex ipsius uo
luntate gratuita omnimodo et consensu, qui eciam coram Magnificencia Illustri Regis Boem(ie) Wencezlay nunc regnantis, pro se, atq(ue) pueris suis ipsa bona
estuantibus desiderijs, animoq(ue) discreciuo affectuosius resignauit d(i)c(t)o d(omi)no abbati atq(ue) Conuentui fratrum d(i)c(t)i Monasterij, prout priuilegia d(i)c(t)i Regis
Incliti lucidius protestantur, porro auctor celeris, p(er)suasor fraudis, leo rugiens, milleartifex seminator zizanie suum lolium seminauit, ita ut ipsius pueri
d(i)c(t)i d(omi)ni Heinrici de Cozzowahora, ip(su)m d(omi)n(u)m abbatem bonis inpeterent pro eisdem, Ad decidendam autem cuiuslibet materiam scandali, seu omnis omnino
inconuenientem incongruamq(ue) c(aus)am litigij d(i)c(t)orum puerorum medullitus abolendam, ab utraq(ue) parte scilicet a d(omi)no abbate ac a d(i)c(t)is pueris p(er)emptorie in arbi
tros eligebamur, huic honeri tanquam illi qui uirtutem colimus, vicium profligamus, n(ost)ros humeros submittentes pactionibus interclusis, si prefatus d(omi)n(u)s
Abbas n(ost)ro arbitrio non obediret, quod foret in quingentis marcis argenti nobis arbitris obligatus, et si uice uersa prenominati pueri ausu temerario seu
moti maliuolencia qualicumq(ue), n(ost)ro arbitrio in aliquo contrairent, quod similiter nobis arbitris quingentas marcas argenti p(er)soluerent, quolibet dubio sine
scrupulo, huius autem p(er)solucionis totidem marcarum videlicet quingentarum, d(omi)n(u)s Bernhardus de Bernhartitz ex parte d(i)c(t)orum puerorum uersus nos est insolidum
p(er)petuus fideiussor, decreuimus autem arbitrando quamuis inmerito, quod uiri religiosi licet de iure dare nichil tenerentur, quod quinquaginta marcas ar
genti sepefatis pueris erogarent, vt ammodo ijdem pueri, eundem d(omi)n(u)m abbatem, et suos confratres non inpeterent infestando pro eisdem bonis in Hor
zitz temporibus affuturis, sed pacifica ea, iure hereditario libere ac perpetuo contradiccione possiderent qualibet procul mota, hec uero efficaciter iuxta uo
luntatis n(ost)re arbitrium impleuerunt d(i)c(t)as quinquaginta marcas argenti p(er)soluentes pueris exintegro p(re)libatis, huiusmodi aute(m) arbitrium efficax factum est
in presencia virorum nobilium d(omi)ni Zezame de Landesteyn, d(omi)ni Wochonis de Witigenow, ac d(omi)ni Hogeri de Lompnitz atq(ue) firmissime stabilitum, Vt
autem hec manifesta confirmacio illibata et inconfracta perpetuo tempe conseruetur, sepefato d(omi)no abbati, ac Conuentui fratrum in Hohenfurt presentes
litteras conscribi fecimus in euidens testimonium et cautelam, sigillorum n(ost)rorum, necno(n) sigillorum virorum Nobilium in quorum presencia f(a)c(tu)m est arbitrium superius pre
notatum, caractere consignatas, testibus subnotatis qui sunt d(omi)n(u)s Stephanus de Priesnitz, d(omi)n(u)s Nedamirus de Lobanitz, d(omi)n(u)s Ottescho de Hemschitz, d(omi)n(u)s
Liupoldus de Vgetz, milites d(omi)ni Heinrici de Rosenberch, Wltscho de Zedlo, Albertus et Budyloius fratres d(i)c(t)i de Horach, d(omi)n(u)s Hron et d(omi)n(u)s Dytmarus fr(atr)es de
Zbititz milites d(omi)ni Zmilonis de Gretzen, d(omi)n(u)s Ztata de Codin miles d(omi)ni Hogeri de Lompnitz, d(omi)n(u)s Luteborrius de Zletowitz, et alij quam plures viri
racionabiles ac discreti. Acta sunt hec in Zobizlaus Anno domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo tercio, quarto ydus Julij.

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.