131
CZ-MZA > E03 > 131
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
INNOCENTIUS PP(APA) XIII.
Dilecte fili sal(ute)m et Ap(osto)licam ben(edictionem). Religionis zelus, vitæ, ac morum honestas, aliaque laudabilia probitatis, et virtutum merita super quibus apud
Nos fide digno commendaris testimonio Nos inducunt, ut te specialibus favoribus, et gratijs prosequamur. Exponi siquidem Nobis nuper
fecisti, q(uo)d tu, qui (ut asseris) Canonicus Regularis expressè professus Congregationis Lateranen(sis) Ordinis Sancti Augustini existis fervore devo=
tionis accensus Clericali militiæ ascribi, ac ad omnes etiam sacros, et P(res)b(yte)ratus ordines promoveri summoperè desideras; Verum quia in Sæculo
negotijs, et causis criminalibus te immiscuisti, desiderij tui hu(i)u(s)m(od)i compos fieri nequis, absque speciali n(ost)ra, et Sedis Ap(osto)licæ dispensatione. Nobis
propterea humiliter supplicari fecisti, ut tibi in præmissis opportunè providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur te
specialibus favoribus, et gratijs prosequi volentes, et à quibusvis excom(munication)is, suspen(sionis) et interdicti, alijsque Eccl(esiast)icis sententijs, censuris, et pœnis
à jure vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad effectum pr(æsenti)um dumtaxat con=
sequendum harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, hu(i)u(s)m(od)i supplicationibus tuo nomine Nobis super hoc humiliter porrectis
inclinati, Tecum super irregularitate per Te præmissorum occasione quomodolibet contracta, ita ut illa, et ijsdem præmissis non
obstan(tibus), si nullum aliud canonicum tibi obstet impedimentum, et dummodo à similibus in posterum abstineas, Tuque ad id idoneus
reperiaris, servatis servandis, Clericali charactere insigniri, et ad quatuor minores, necnon sacros Subdiaconatus, Diaconatus, et P(res)b(yte)ratus
ordines, de Superiorum tuorum consensu promoveri, et promotus in illis etiam in Altaris ministerio ministrare liberè, et licitè possis, et
valeas, auct(oritat)e Ap(osto)lica tenore pr(æsenti)um dispensamus. Non obstan(tibus) Apostolicis, ac in universalibus, Provincialibusque, et Synodalibus Concilijs
editis generalibus, vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus cæterisque contrarijs quibuscumque. Dat(um) Romæ apud S(anctam) Mariam
Majorem sub Annulo Piscatoris die X. Aprilis M D C C X X iij. Pont(ificat)us N(ost)ri Anno Secundo.