Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

133

CZ-MZA > E03 > 133

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
133, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
BENEDICTVS PP(APA) XIV(US)
Dilecte fili Sal(utem) et ap(osto)licam benedictionem. Religionis Zelus, vitæ, ac morum honestas, aliaq(ue) laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fide digno
commendaris testimonio Nos inducunt, ut te sp(eci)alibus favoribus, et gratijs prosequamur. Cum itaq(ue) sicut nobis nuper exponi fecisti, Tu, qui (ut asseris) in sacro Diaconatus
ordine constus exis, ut penuriæ Sacerdotum in domo tua Regulari, seu Cong(regatio)ne vigen(ti) subvenire valeas, fervore devotionis accensus, ad reliquum sacrum P(res)b(yte)ratus ordinem quantocius
promoveri summopere desideres. nos te præmissorum meritor(um) tuorum intuitu, sp(eci)alibus favorib(us) et gratijs prosequi volentes, et à quibusvis exco(m)m(un)ic(ation)is, susp(ension)is, et interdicti, alijsq(ue)
Eccl(esiast)icis sent(ent)ijs, censuris, et pœnis à jure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus exis, ad eff(ect)um p(ræse)ntium t(antu)m consequen(dum) harum serie
absolventes, et absolutum fore censentes, supplicationibus tuo nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, Tecum, ut si, et quando decem et octo menses tantum tibi de æta=
te ad id a Sacro Concilio Triden(tino) requisita defecerint, defectu hui(usmod)i non obstante, si nullum aliud canonicum tibi obstet impedimentum, et dummodo tu ad id reperiaris ido=
neus, servatisq(ue) alias servandis ad dictum sacrum P(res)b(yte)ratus ordinem de Superiorum tuorum licentia promoveri, et promotus in illo, etiam in altaris ministerio ministrare
libere, et licite valeas, auct(oritat)e ap(osto)lica tenore p(ræse)ntium dispensamus. non obstan(tibus) Const(ituti)onibus, et ord(inati)onibus ap(osto)licis, cæterisq(ue) contrarijs quibuscumq(ue) Datum Romæ apud S(anctam) Ma=
riam Majorem sub annulo Piscatoris die V. Julij M D C C X L I I I. Pont(ificatus) N(ost)ri Anno Tertio.

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.