Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

55

CZ-MZA > E03 > 55

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
55, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Nos Johannes de Zemping Decanus et Capitulum Ecclesie Olomucen(sis) Recognoscimus tenore presencium quibus expedit vniuersis
Quod licet superioribus annis dum Venerabiles et religiosi viri prepositus et Conuentus Canonicorum regularium ordinis diui Augustini de
langkrona hic in Olomucz locum residencie dei auxilio sibi elegissent Nobiscum de et super Capella Omnium Sanctorum in predi(ct)a Vrbis
olomucen(sis) sita transegerunt atque certas domos eciam pro certis domibus nostris commutauerunt et dederunt prout desuper patentes
confecte sunt l(itte)re in quibus intercetera plane cauetur quod Organista Ecclesie nostre olomucen(sis) pro tempore commune offertorium quod a fidelibus
in tribus diebus festiuis Videlicet beatorum Symonis et Jude, Omnium Sanctorum, et Dedicacionis festis Ad Altare eiusdem Capelle
Omnium Sanctorum offereretur Integraliter tollere et recipere deberet prout hactenus tulit et recepit pluribus annis exceptis octo grossis
quos prefati ffratres pro eorum laboribus retinuerunt Sed quia dicti ffratres prepositus et Conuentus cupientes deo omnipotenti quiecius
ac religiosius famulari presertim prefatis diebus festiuis quibus amputando molestias et dissensiones eciam habitas siue imposterum
habendas cum organista Ecclesie nostre occasione dicti Offertorij Dictum Offertorium quod predictis diebus festiuis obuenire possit de consensu
nostro Capitulari pro Decem Sexagenis grossorum latorum pragen(sium) realiter et cum effectu redemerunt et actu persoluerunt Jta quod pro
predicto offertorio Nos organiste nostre Ecclesie censum annuum vbicumque melius tucius ac cercius possemus emere debeamus Et
sic deinceps domini prepositus et ffratres offertorio vt premittitur libere vti Organista vero Ecclesie nostre eciam suo censu perpetuis
temporibus pariter to^2w^ possit et debeat Nos itaque Decanus et Capitulum matura deliberacione desuper habita considerantesque
quod per hoc vtrique parti comodum deseruiri posset predictam redempcionem offertorij de voluntate nostra plane admisimus
Jdcirco prepositus et ffratres dicti Monasterij Omnium Sanctorum offertorio deinceps perpetuo libere et sine quauis contradictione Orga=
niste pro tempore existentes frui tollere et in vsus suos recipere debent Organista vero suo Censu empto eciam gaudeat et
tollat Et insuper volumus quod quocienscumque talis census redemptus fuerit per predictas Decem Sexagen(as) grossorum nonisi in
Capitulo nostro reponantur et alius census in loco tuto destitu tamen organiste reematur Et dictus quoque census pro Organista
Ecclesie nostre perpetuo remaneat Jncuius rei testimonium presentes l(itte)ras duplicatas vnam pro Monasterio Alteram vero pro
nobis reseruantes Sigilli nostri munimine duximus roborandas Datum et Actum Olomucz in Capitulo nostro Anno domini
Millesimo quingentesimo tredecimo feria Quarta ante festum Sancti Martini E(pisco)pi :

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.