135
CZ-MZA > E04 > 135
mediumMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
In nomine domini amen. Quoniam volubilia ac fugacia sunt que tempore metiuntur homines pariter eorum memoria ruinam sortiuntur eaque fragilitate contractuum carnalita
tes perimi videmus nisi scripture patrocinio et litterarum munimine perhennentur. Hinc est quod nos Bartossius platner Iohannes vinnencz Michael textor Ioha
nes weimling petrus aygel Ciues Ciuitatis Brunnensis cum heredibus et successoribus nostris litteris presentibus inspecturis innotescere volumus quod propria sponte omnes
et singuli contractum fecimus cum religiosis fratribus puta Vlrico priore Andrea et Iohanne lectoribus Erhardo peplini suppriore Martino sacristano Siluestro Custo
de Mathia predicatore Thoma procuratore Wenceslao et Nicolao Bupcziczer senioribus Conuentus atque ceteris fratribus tocius Conuentus de quodam agro situato extra car
ceriam dictam letzyppe Ciuitatis Brunnensis pro nobis et heredibus nostris ac eciam pro ipsis prefatis fratribus et eorum successoribus perpetuis temporibus nullo pacto infringendum inmutandum
seu aliquo nomine aut modo irritandum iuxta tenorem littere super huiusmodi contractu confecte et nobis sub eorum appensis sigillis Conuentus videlicet et officij procuratoris tradite cuius
quidem tenore littere presentibus inseruimus et est cum omnibus clausulis punctis et partibus in forma talis. Nos fratres Vlricus prior Andreas et Iohannes lectores Erhardus
peplini supprior Martinus sacristanus Siluester Custos Mathias predicator Thomas procurator Wenceslaus et Nicolaus Bupcziczer seniores Conuentus Mona
sterij Sancti Thome in purbio Brunnensi noue fundacionis Illustris principis domini et domini Iohannis Marchionis Morauie Ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini
Ad vniuersorum noticiam presentis etatis et future posteritatis volumus peruenire quod volentes bonum in melius commutare quo nobis no iniuria sed diligencie ardor ad monasterium nostrum
ascribi possit maturo omnium nostrum et sano antecedenti consilio sufficientique deliberacione agrum nostrum extra plateam letzy ad sinistra adiacentem agro honorabilis domini valentini pleba
ni et suorum confratrum itidem per nos expositum in melioracionem siue ius emphiteoticum assignauimus dedimus concessimus et harum vigore assignamus damus et concedimus haben
dum tenendum vsuferuendum et iure hereditario possidendum siue alijs communicandum honestis viris Bartholomeo platner Iohanni vinnencz Michaeli textori Iohanni weimling petro
aygl Ciuibus Ciuitatis Brunnensis heredibus et successoribus eorum quod in quindecim dumtaxat auriculas siue partes diuidatur cum preceptu a presenti date proximo festo sancti
Michaelis per biennium ius et debitum censuandi subintrabunt et spontanee se submittere obligauerunt elapso libere et biennio in hiis modis et qualibet quindecim parte annuatim
octodecim grossos quod in summa est tres sexagene cum media monete vsualis pro vno grosso septem denarios computatis pro festo sancti Georgij quod expiracionem libertatis sequetur
assignare et censuare tenebuntur. Similiter pro festo sancti Michaelis inmediate secuturo iterum de quauis illius agri quindecima parte quatuordecim grossos quod in summa tres sexa
gene cum media vt prius censuabunt assignabunt et sic deinceps annis singulis in futurum perpetuum censum annuum septem sexagenas suo supposito soluent et pagare debebunt sine
omni contradiccione euasione occasione aut in contrarium animorum inistrancia seu cauillacione. Ceterum in censite supradicti heredes et successores eorum quilibet prout in sorte diuisionis
accepit sua agri partem tenet possidet colere locare vendere inpignorare legare per et pro libito in vsus suos conuertere In quo eos nec perturbare arestare prohibere nec quouis impedire
debemus dummodo nos monasterium nostrum in prescripto censu nullo senciamus derogamine. Si autem quod absit predicti in censite tale censum annuum nobis et monasterio nostro dare renuerent et re
cusarent extunc plenam nobis reseruamus facultatem quod nos uel yconomus noster huiusmodi censum pro quocumque tempore et termino neglectum ac retentum quouis oportunius siue postulare exequi
petere exigere possumus iuxta consuetudinem terre Morauie. Volumus eciam si prefati in censite heredes et successores eorum suam porcionem agri a se alienare vendere legare aut alio quouismodo
commutare voluerint quod id faciant de nostra videlicet Conuentus siue yconomi nostri certa sciencia coram eo resignantes in testimonium ei duos denarios assignando. Eciam ne ipsis successoribus
tali contractu nobis et monasterio in huiusmodi locacione dampnum et detrimentum emergat volumus et signanter exprimimus quod nullus predictorum agri suam partem cuipiam Baroni Nobilidi comiti nobili
uel Clientali det leget vendat aut quouis pacto adiciat sed dumtaxat homini Ciuili aut rusticali de eciam nostra sciencia ut premissum est. Quia nec Collegium siue Conuentus ad
nullus vtpote presbiter siue religiosus de aliqua parte agri sepedicti se intromittat aut resignacionem assumere presumat nisi prius nobis et monasterio preseripcionem reali promittat cuius testimo
di cum alio statutum et gratiam tenet nec alicuius priuilegij siue bulle apostolice beneficio gaudere et consuetudinaria libertati uelit. Debet eciam prefati censite viam que ducit ad Castrum
Spilberg in distancia agri sui cum opportunis vicinorum suorum uel agricolarum anniculis prout in possessione inueniuntur et alluuionibus ymbrium destitui possit et euelli restaurare
et in eo antiquo conseruare. Postremo in solidum promittimus et pollicemur sub bona fide nostra predictos censitas nostros in dicti agri possessione pacificos protegere et manutenere ab impeticione
Iuridica expurgare et omni onere hinc inde debito eorumdem nostris sumptibus et impensis quod de eo nemini preterquam nobis et monasterio obnoxij sint ut premissum est. Harum quibus sub sigillis
prioris et Conuentus dedimus robore firmitatis datum Anno domini millesimo Quadringentesimo sexagesimo Quarto in die sanctorum Cosme et Damiani martirum. Cuius tenore
et intellectu ita expressatum cum suis clausulis et punctis pollicemur promittimus et de maturo omnium nostrorum prescriptorum consilio et deliberata voluntate obligamus nos in perpetuum pro heredibus
et successoribus nostris omnia predicta et singula ut premittitur rata et firma predictis fratribus monasterij sancti Thome et eorum successoribus inuiolabiliter tenere hoc sub sincera omnium nostrum
et singulorum fide Eciam in maius robur et firmitudinem sigilla seu signeta nostra vna quibus vtimur presentibus duximus appendenda. Dat(um) Anno domini Incarnacionis Millesimo Qua
dringentesimo sexagesimo Quarto in die sancti wenceslai martiris et patroni nostri Gloriosi.