19
CZ-MZA > E06 > 19
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
FR(ATER) LAVRENTIVS A S(ANCTO) LAVRENTIO
Ord(inis) Minor(um) Regul(ari) Observ(antiae) S(ancti) P(atris) N(ostri) FRANCISCI Lector Jubilatus, Discretus perpetuus
Ordinis, Sacrae Congregationis Indicis Consultor, Supremae, atque Vniversalis San=
ctae Romanae Inquisitionis Qualificator, Sacri Montis Sion ex Guardianus, et in hac
Cismontana Observantium Familia Vice-Commissarius Generalis, et Servus.
DILECTO NOBIS Andreae Orlowitz, et Julianae Conjugi ejus, et Antonio filio ejus
Salutem a Domino.
Inclyta, et generosa professio Paupertatis, quae Fratres Minores penitus spoliat dominio rerum,
refugiorum securitate, commercijs saeculi, ac libertatis jure, eosdem abunde ditat thesauris Divinae
Providentiae, quae meritis Seraphici P(atris) N(ostri) S(ancti) Francisci arcana quadam vi tepidos pulsat, rigidos allicit, rapit
renuentes, saxeos emollit, devotos invitat, et fervidos inflammat, ut sicut volatilia caeli recreantur sua sine
cura, sic Minores Fratres fidelium ope, enutriantur sine humana sollicitudine, Pietatis imbre, ac rore Charitatis.
Vnde cum experimento noverimus, subsidio vestrae devotionis eximiae in Minores, nostram inopiam suble=
vari, penuriae subveniri, ac patrocinari parvitati: ideo, ut haec praeclara humanitatis indicia grata
compensentur spirituali retributione suffragiorum, tenore praesentium, virtuteque nostrorum Pri=
vilegiorum, VOS admittimus, et nominamus inter CONFRATRES nostrae amplissimae Religionis,
quatenus tam in vita, quam post mortem, plenarie sitis participes omnium meritorum, quae Suffragijs, Mis=
sis, Orationibus, Meditationibus, Officijs, Disciplinis, Jejuniis, Abstinentijs, Peregrinationibus, Poenitentijs,
Praedicationibus, Devotionibus, ac Infidelium conversionibus, omnibusque aliis piis operibus, et spirituali=
bus exercitationibus, comparantur in nostra vastissima Religione tam Fratrum quam Monialium,
necnon Tertij Ordinis S(ancti) P(atris) N(ostri) Francisci. Caelestemque Patrem luminum obnixe rogamus, ut hanc commu=
nionem suffragiorum in terris ratam, et in Caelis firma(m) acceptare dignetur, in nomine Patris, et Filij et Spiri=
tus sancti. In quorum fidem has dedimus, manu, et Sigillo majori nostris communitas. Dat(um) In
nostro Conventu Pragelitano ad S(anctam) V(irginem) Die 30 Mensis Aprilis Anno 1718.
Fr(ater) Laurentius a S(ancto) Laur(entio)
V(ice) Com(missarius) G(enera)lis