1222_II_08
CZ-MZA > E08 > 1222_II_08
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Honorius ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilectis filijs . . Abbati Cistercien(si) et vniuersis coabbatibus eius et fratrib(us) sub
eodem ordine deo seruientibus . sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem) . Contingit interdum q(uo)d nonnulli proprijs inumbentes affecti
bus dum sane horum sensum legitimum ad sua uota non habent accomodum superinducunt adulterum intellectum
in temporali compendio eternum dispendium non timentes. Sane quia sicut audiuimus quidam suo nimis inherentes ingenio
nimiumq(ue) uoluntarij concilij generalis interpretes de noualibus post idem concilium acquisitis a uobis intendunt
decimas extorquere . ne super hijs nos contingat indebita molestacione uexari . nos interpretationem eorum intellectui
constitutionis predicti concilij super cistercien(si) decimis edite asserimus peregrinam . In ip(s)a quidem expresse cauetur
ut de alienis terris et amodo acquirendis si eas proprijs manibus aut sumptib(us) colueritis decimas persoluatis eccl(esi)js quib(us)
ratione prediorum antea soluebantur . vnde si ad propositum aciem discretionis extenderent aduertentes nichilominus de quibus noualib(us)
ap(osto)lica sedes intelligat indulgentiam super talibus pijs locis concessam non sic circa noualia noue interpretationis ludibrio ingenia fatigarent.
Inhibemus ergo auctoritate presentium ut nullus a uobis de noualibus a tempore concilij excultis uel in posterum proprijs
manibus aut sumptibus excolendis decimas exigere uel extorquere presumat . Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pagina(m)
n(ost)re inhibitionis infringere . uel ei ausu temerario contraire . Siquis aut(em) hoc attemptare presumpserit indignationem omni
potentis dei . et beatorum petri et pauli ap(osto)lorum eius se nouerit incursurum . Dat(um) Lateran(i) . vi . Id(us)
Febr(uarii) . Pontificat(us) n(ost)ri Anno Sexto .