Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

1252

CZ-MZA > E08 > 1252

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 3
1252, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
In nomine sancte et indiuidue trinitatis P(atris) et F(ilii) et S(piritus) S(ancti) AMEN. Nos Premizel qui et Ottakarus dei gratia
Dux Austrie et Marchio Morauie. Vniuersis (Christ)i fidelibus in p(er)petuum. Quoniam ut ait auctoritas omnes morim(ur) et quasi aque dilabim(ur). Ne gesta
hominu(m) digna celebri et p(er)petua memoria tempor(um) dilapsu prorsus ab humana recordatione queant elabi et in dubium reuocari apud posteros. Nimiru(m) opere
preciu(m) est fide instrumentor(um) eiusmodi p(er)hennari. Presertim tamen ea que ad omnipotentis dei uice clauis et regni ptinent cultum et animar(um) remedium
dinoscunt(ur). Cum igitur fidelis n(oste)r Baro scilicet d(omi)n(u)s Bozko Comes de Bernekke et Burchrauius de Znoym et socrus d(omi)na Sibilia relicta domni
Pribizlai felicis memorie quondam Burchraui de Veuery una cum filiab(us) eiusdem defuncti et suis. uidelicet d(omi)na Eufemia consorte p(re)notati d(omi)ni B(ozkonis).
et domicella Elizabeth. cupientes pium p(re)fati defuncti complere uotum. et p(ro)prie nichilomin(us) etiam consulere saluti. Ad honorem altissimi et beatissime
uirginis dei genitricis marie. et p(re)clari confessoris (Christ)i sancti Nycolai statuerunt fundare in Zschar domu(m) Cystercien(sis) ordinis intitulatam de fonte
s(an)c(t)e marie filiam Nepomucen(sis) eccl(esi)e utpote ab eadem p(ro)pagatam. In co(m)muni legantes p(er)petuo eidem nouelle plantationi p(re)notatam uillam zschar
et Berhtoldesdorf que alit(er) dicit(ur) Nouawize. et Kozbach aliter dictam hruschowam et Dobrawoda. et Jama uillas. cum siluis et aquis et omnib(us)
attine(n)tiis suis. omniq(ue) iure sibi co(m)petente. Specialit(er) uero sepedicto d(omi)no B(ozkoni). addente Eccl(esi)am in heinriches que morauice d(icitu)r Buesche et terciam
partem de omni uino suo in morauia de uillis subsc(ri)ptis. scil(icet) Scalize. et Purdian. et hatechi. et Paulowiz. et Naceratize cu(m) plena decima ium uillar(um)
uidel(icet) Cobile. Paulowiz. et hatechi Nos de pio et maturo consilio p(re)bentes n(ost)ro assensu firmitate(m) donationi eor(un)de(m). eande(m) sc(ri)pti n(ost)ri parit(er) et sigilli
cu(m) testium munimine uallo mandauim(us) roborari. Sunt au(tem) hec nomina testiu(m) hui(us) rei. scil(icet) Ven(er)abilis d(omi)n(u)s Alb(er)tus Ratispon(ensis) Ep(iscopu)s. et d(omi)n(u)s C(on)rad(us) ep(iscopu)s.
et d(omi)n(u)s Alb(er)tus p(re)posit(us) s(an)c(t)i Petri de monte in Brunna. d(omi)n(u)s Pard et Twerdche. et Sudomir f(rat)res. Jtem Jvliz et Slauiboz f(rat)res. Jte(m) Benes came
rari(us) et Mylota f(rat)res. Jte(m) Smil et Chino et Nycil f(rat)res d(omi)ni Bozchonis. Bohusche et hartman f(rat)res. Janzo de Doblin. et nepotes eiusdem.
Nezamizel et Ratiboz f(rat)res. Buhusche de Cowal. et Jan de Wschnov. et Matheus f(rat)res. Paul(us) et frater eiusdem de Selechowiz.
Acta sunt hec Brunne Anno g(rati)e mill(esim)o. c(en)c(entesimo). Quinquagesimo s(e)c(un)do. Jndictione decima.

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.