1277_I_30
CZ-MZA > E08 > 1277_I_30
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Johannes ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilectis filijs .. Abbati et conuentui monast(er)ij de Saar Cistercien(sis) ordi
nis olomucen(sis) dioc(esis) sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam or
do exigit rationis ut id per sollicitudinem officij n(ost)ri ad debitum perducatur effectum. Exhibita siquidem nobis u(est)ra petitio continebat
q(uo)d quondam boscho Comes Bernicen(sis) et castellanus znoemen(sis) olomucen(sis) dioc(esis) terrena cupiens in celestia commutare monaste
rium u(est)r(u)m in honorem omnipotentis dei et gloriose uirginis matris eius ac beati Nicolai confessoris de licentia .. diocesani fundauit et tandem
uolens illud congruis dotib(us) honorare possessiones redditus et omnia que in de saar Bertoldesdorf que nonadiz aliter nuncupatur. Rorbach
dicta hrissobech dobiabech et Jamabillis cum siluis agris et pratis que ibidem habebat necnon tertiam partem vini prouenientis sibi de montania
in villis suis de scalize Naxeratize puzdran zaiechi paulouiz et vineam quoq(ue) suam de cobirle cum duob(us) laneis ac omnia bona alia ad eum spec
tantia iuxta oppidum anlos hi(is) uulgo d(i)c(t)is de cozerob et de luch iuxta brunnen ac apud Jarzlabiz knibiz et nemus etiam suum
in brazla cum omnib(us) iurib(us) et pertinentijs suis ac alias ius patronatus quod in zaiechi cobrle cozerob et vokerob. eccl(esi)ys obtinebat pro
remedio anime sue ac progenitor(um) suor(um) de uoluntate et assensu Eufemie uxoris eius ac liberor(um) suor(um) smilonis Gerhardi et Agnetis
locor(um) nichilominus in p(re)dictis hi(is) omnib(us) diocesanor(um) accedente consensu uobis et dicto monast(er)io in dotem et pro dote
ipsius liberaliter contulit intuitu pietatis prout in litteris inde confectis plenius dicitur contineri. Nos itaq(ue) u(est)ris supplicationib(us) inclina
ti quod super hy(is) pie ac prouide factum est ratum et firmum habentes id auc(tori)tate ap(osto)lica confirmamus et p(re)sentis scripti
patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire.
Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beator(um) petri et pauli ap(osto)lor(um) eius se nouerit incursurum.
Dat(um) Viterby iij k(a)l(endas) februarij pontificatus n(ost)ri Anno Primo.