Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

1409_VI_16

CZ-MZA > E08 > 1409_VI_16

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1409_VI_16, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
In nomine domini amen. Noverint universi et singuli presens publicum instrumentum inspecturi, quod anno a nativitate eiusdem millesimo quadringentesimo nono, indiccione decima septima, die vero sexta decima mensis Iunii, hora vesperorum vel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Alexandri divina providencia pape quinti anno primo, in mei notarii publici et testium subscriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia constitutus personaliter venerabilis et religiosus vir dominus Thomas, prepositus monasterii in Zabrdowicz, ordinis Premonstratensis, Olomucensis diocesis, habens et tenens in suis manibus quasdam litteras apostolicas sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Clementis divina providencia pape sexti, eius vera bulla plumbea cum filis canapeis more Romane curie impendenti bullatas, sanas et integras, non viciatas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vicio et suspicione carentes, ut in eis prima facie apparebat, quarum tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis: Clemens episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis ... abbati monasterii in Velehrad et ... preposito ecclesie in Bruna, Olomucensis diocesis, ac ... decano ecclesie Olomucensis, salutem et apostolicam benediccionem. Dilectorum filiorum ... abbatis et conventus monasterii in Zabrdowicz, ordinis Premonstratensis, Olomucensis diocesis, precibus inclinati, presencium vobis auctoritate mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios, eciam si sint extra loca, in quibus deputati estis conservatores et iudices, prefatis abbati et conventui efficacis defensionis presidio assistentes, non permittatis eosdem super hiis, que de bonis ipsorum monasterii per eosdem abbatem et conventum vel eorum predecessores concessa sunt ad firmam vel sub annuo censu, aut alias quomodolibet alienata, illicite detinentur, ab aliquibus indebite molestari, vel eis gravamina seu iniurias irrogari, facturi dictis abbati et conventui, cum ab eis vel procuratoribus suis aut eorum aliquo fueritis requisiti, de predictis et aliis personis quibuslibet super restitucione huiusmodi bonorum, reddituum et proventuum, ac aliis in quibuslibet rebus et bonis mobilibus et immobilibus, iuribus et iurisdiccionibus, ad dictum monasterium spectantibus, plene et celeris iusticie complementum, occupatores seu detentores, molestatores, presumpsores et iniuriatores huiusmodi, necnon contradictores quoslibet et rebelles, cuiuscumque status, gradus, ordinis vel condicionis extiterint, quandocumque et quocienscumque expedierit, auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam, appellacione postposita, compescendo, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis. Non obstantibus felicis recordacionis Bonifacii pape octavi, predecessoris nostri, in quibus cavetur, ne aliquis extra suam civitatem et diocesim, nisi in certis exceptis casibus, et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad iudicium evocetur, seu ne iudices et conservatores a sede deputati predicta extra civitatem et diocesim, in quibus deputati fuerint, contra quoscumque procedere, sive alii vel aliis vices suas committere, aut aliquos ultra unam dietam a fine diocesis eorundem trahere presumant, dummodo ultra duas dietas aliquis auctoritate presencium non trahatur, ac de duabus dietis in concilio generali edita, et aliis quibuscumque constitucionibus a predecessoribus nostris Romanis pontificibus, tam de iudicibus delegatis et conservatoribus, quam personis ultra certum numerum ad iudicium non vocandis, aut aliis editis, que vestre possent in hac parte iurisdiccioni aut potestati eiusque libero exercicio quomodolibet obviare, seu si aliquibus communiter vel divisim a dicta sit sede indultum, quod excommunicari, suspendi vel interdici, seu extra vel ultra certa loca ad iudicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi et eorum personis, locis, ordinibus et nominibus mencionem, et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam vestre iurisdiccionis explicacio in hac parte valeat quomodolibet impediri, et de qua cuiusque toto tenore de verbo ad verbum in nostris litteris habenda sit mencio specialis. Ceterum volumus et apostolica auctoritate decernimus, quod quilibet vestrum prosequi valeat articulum eciam per alium inchoatum, quamvis idem inchoans nullo fuerit impedimento canonico prepeditus, quodque a dato presencium sit vobis et unicuique vestrum in premissis omnibus et eorum singulis ceptis et non ceptis, presentibus et futuris, perpetuata potestas et iurisdiccio attributa, ut eo vigore eaque firmitate possitis in premissis omnibus ceptis et non ceptis, presentibus et futuris, et pro predictis procedere, ac si iurisdiccio ipsa et potestas vobis et cuilibet vestrum in premissis omnibus et singulis per citacionem vel modum alium perpetuata legitimum extitisset. Constitucione predicta super conservatoribus et alia qualibet in contrarium edita non obstantibus. Datum Avinione, II. nonas Februarii, pontificatus nostri anno secundo. Post quarum quidem litterarum apostolicarum presentacionem et recepcionem sic, ut premittitur, factas, prefatus dominus Thomas prepositus, nomine et pro parte dictorum dominorum abbatis et conventus monasterii in Zabrdowicz, me notarium publicum infrascriptum requisivit, quatinus sibi de et super huiusmodi litteris apostolicis et earum tenore unum vel plura, publicum seu publica, instrumentum vel instrumenta conficere deberem. Acta sunt hec in monasterio in Zabrdowicz predicto, in stuba prepositure, sub anno, indiccione, die, mense, hora et pontificatu quibus supra, presentibus ibidem honorabilibus et discretis viris dominis Iohanne de Praga, plebano in Czirquicz, et Nicolao de Bruna, presbyteris Olomucensis diocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Iohannes dictus de Bruna, clericus Olomucensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, quia predictarum litterarum apostolicarum presentacioni, recepcioni omnibusque aliis et singulis, dum sic, ut premittitur, agerentur et fierent, una cum prenominatis testibus presens interfui, eaque sic fieri vidi et audivi, ideo hoc presens publicum instrumentum per alium fideliter scriptum exinde confeci, subscripsi et in hanc publicam formam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi, in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum rogatus et requisitus.

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.