1259_VI_03
CZ-MZA > E09 > 1259_VI_03
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Buno dei gratia Olomucen(sis) Ep(iscop)us. Dilectis in xp(ist)o . . Abbatisse et Conuentui in Oslawan
ordinis Cist(er)cien(sis) . salutem in d(omi)no. Cum a nobis petitur quod iustum est (et) honestum
tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per officii n(ost)ri sollicitudinem ad effectum
debitum perducatur. Cum igit(ur) sicut v(est)ra nobis exhibita petitio continebat Magnificus p(ri)nceps d(omi)n(u)s
premilz Marchio Morauie illust(ri)s pium liberalitatis (et) deuotionis zelum erga uos et Monast(er)ium
v(est)r(u)m gerens Juspatronatus quod fuisse dinoscitur in Eccl(esi)a de Mohily n(ost)re dioc(esis) in vos duxe-
rit transferendum sicut in litt(er)is suis confectis exinde plenius continetur. Nos v(est)re deuotionis
supplicationibus inclinati dictiq(ue) p(ri)ncipis factum pium et prouidum comendantes in d(omi)no vobis
Jus presentandi ad d(i)c(t)am eccl(esi)am de Mohily n(ost)ro et successor(um) n(ost)ror(um) (et) Archidiaconi loci qui pro
tempore fu(er)it p(er) omnia iure saluo. auctoritate ordinaria confirmam(us). Mandantes sub intermi-
natione Anathematis nequis hanc n(ost)ram confirmationem presumat infringere uel sibi ausu teme-
rario contraire. Dat(um) in Moderiz. iij. Non(as) Junij. Anno d(omi)ni . M(illesimo) . CC(entesimo) . Lviiij .