Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

1413_XII_23

CZ-MZA > E09 > 1413_XII_23

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1413_XII_23, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Wenceslaus dei gracia Romanorum Rex semper Augustus et Boemie Rex Notum facimus tenore presencium vniuersis
quod nos ab honorabilibus et Religiosis Abbatissa et Conuentu Monasterij Sanctimonialium Aule Sancte Marie in Antiqua Brunna Ordinis Cister=
ciensis deuotis nostris dilectis Opidum Mienyn alias Menews cum suis vniuersis vtilitatibus et pertinencijs et signanter cum pistina per Jllustrem
quondam Jodocum Marchionem Morauie patruum nostrum carissimum in predicto Opidi bonis de nouo extructa que omnia ex predicti patrui
nostri obitu ad Abbatissam et Conuentum Monasterij supradicti iuxta tenorem litterarum ipsius per eundem patruum nostrum desuper datarum
deuoluta existunt rite et racionabiliter emimus et comparauimus pro certa pecunie Summa ipsis per Maiestatem nostram integraliter persoluta
per nos habenda tenenda et quamdiu vita nobis ex alto concessa fuit pacifice possidenda quemadmodum eadem omnia predictus Jodocus
patruus noster dum vixit in humanis habuit tenuit et possedit Jnsup(er) ob singularem amoris affectum quem ad Abbatissam et Con=
uentum Monasterij supradicti gerimus et habemus specialem volumus decernimus et presentibus Regia Auctoritate Boemie et de certa nostra sciencia
declaramus quod Abbatissa et Conuentus Sanctimonialium Monasterij supradicti se de opido Menews et pistina supradictis cum ipsorum vtili=
tatibus prouentibus et pertinencijs vniuersis post obitum nostrum intromittere eadem regere gubernare et cum suis vtilitatibus Redditibus et
prouentibus vniuersis tenere et possidere debeant pacifice et quiete Jmpedimentis quibuslibet penitus proculmotis Et in casum quo
quispiam ex Serenissimis Jndite domus nostre Boemie Regibus et Marchionibus Morauie Successoribus nostris predictum Opidum cum
pistina et alijs suis pertinencijs vniuersis habere voluerit extunc Jdem predictis Abbatisse et Conuentui Mille et ducentas Marcas
dare inuare et persoluere debebit integraliter et ad plenum pro quibus eciam Abbatissa et Conuentus Monasterij supradicti certa libera
bona propriorum vsibus in predicto Marchionatu nostro Morauie comparare et emere possint et valeant prout ipsorum placuit voluntati
ad quibus eciam bonorum empcionis et vendicionis contractum dum in effectum peruenerit consensum et assensum nostros Regios presentibus graciose
adhibemus de Regie nostre Maiestatis clemencia speciali Mandantes Nobilibus Capitaneo Subcamerario ceterisque Officialibus et Subditis Marchio(na)tus
nostri Morauie fidelibus nostris dilectis qui sunt seu pro tempore fuerint presentibus firmiter et districte quatenus ipsi Abbatissam et Conuentum
Monasterij supradicti in predictis gracijs nostris non impediant seu impediri per quempiam paciantur quin pocius ipsas post obitum nostrum
ad possessionem Opidi Menews et pistine supradictorum nostris Auctoritate et nomine introducant introductasque manuteneant gubernent tu=
eantur et defensent prout Jndignacionem nostram grauissimam voluerint euitare presencium sub Regie nostre Maiestatis Sigillo testimo=
nio litterarum datum prage Anno domini Millesimo Quadringentesimo Tredecimo die Vicesimatertia decembris Regnorum nostrorum
Anno Boemie Quinquagesimoprimo Romanorum vero Tricesimo Octauo
per d(ominum) Conradum Archiepiscopum pragen(sem)
Johannes de Bambery

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.