1450_XII_03
CZ-MZA > E09 > 1450_XII_03
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Nicolaus ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei Dilectis in (Christ)o filiabus Elene Abba=
tisse et Conuentui Monasterij beate Marie de Aularegia in Antiquabrunna Cistercien(sis) ordinis Olomucen(sis) dioc(esis) Sal(u)t(em)
et ap(osto)licam ben(edictionem) Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis q(u)a(m) ordo exigit rationis ut id per
solicitudinem officij n(ost)ri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecte in domino filie u(est)ris iustis postulationibus grato
concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a p(re)decessoribus n(ost)ris Roman(is) Pontificibus siue per priuilegia uel alias
indulgentias uobis et Monasterio u(est)ro concessas necnon libertates et exemptiones seculariu(m) exactionu(m) a Regibus et Principibus
aut alys (Christ)ifidelibus uobis et dicto Monasterio rationabiliter indultas sicut eas iuste et pacifice possidetis uobis et per uos eidem
Monasterio auctoritate ap(osto)lica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominu(m) liceat hanc pagina(m)
n(ost)re confirmationis et communitionis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit
indignatione(m) omnipotentis dei et beator(um) Petri et Pauli Ap(osto)lor(um) eius se nouerit incursurum Dat(um) Rome apud Sanctu(m)petru(m)
Anno Incarnationis dominice Millesimoquadringentesimoquinquagesimo Tercio Non(as) Decembr(is) Pontificatus n(ost)ri Anno Quarto