1261_I_08
CZ-MZA > E10 > 1261_I_08
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Alexander ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilectis in (Christ)o filiab(us). Abbatisse et Conuentui Monasterij
de porta celi Cistercien(sis) ordinis Olomucen(sis) dioc(esis) Sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Meritis sacre uestre religionis
induimur ut fauoris benigni gratia uos iugiter prosequentes paci et tranquillitati uestre ne
iurgior(um) concutiantur procellis in posterum consulamus. Hinc est q(uo)d nos u(est)ris supplicationibus
inclinati ut priuilegijs et indulgentijs generaliter ordini uestro ab apostolica sede concessis in hijs
que uobis competunt uti libere ualeatis auctoritate uobis presentium indulgemus. Nulli ergo
omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire
Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beator(um) petri et
pauli apostolor(um) eius se nouerit incursurum. Dat(um) Lateran(i) vi. Id(us) Januarij.
Pontificatus n(ost)ri Anno Septimo.