1293_VI_26
CZ-MZA > E10 > 1293_VI_26
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
In nomine sancte ac indiuidue trinitatis Amen. Nos frater Chvnradus dictus abbas monasterij de Welegrat Cisterciensis ordinis Olomucensis diocesis vniuersis Christi fidelibus presentem
paginam inspecturis cupimus esse notum quod Anno domini .M°. CC°. Lxxxxij°. venerabilis pater dominus .Th. dei gratia Episcopus ecclesie Olomucensis. litteras recepimus in hec verba. Th. dei gratia Olomucensis Episcopus. venerabili
fratri .-. Abbati Welegradensi sinceram in domino caritatem. Quoniam cause materiam emulis creari soletur et seruos dei non decet litigare ideo discretori iure prouida deliberatione duximus comprehendendum vt quia
inter sancti petri et sancti Jacobi parrochiales ecclesias in Brunna super limitibus earundem grauis dissensio se exorti cui pater abbas Tysnawicensis. et de Ozla monasteriorum siue communis vtriusque monasterij pro eo quod due par
rochie pertinere noscuntur litem et dissensionem predictam per amicabilem compositionem et prouidam timentes quod si per prouidam et amicabilem nequirent inueniri viam in hac parte officij nostri debitum exequentes per limitationem
congruam vtriusque parrochie vires iam certas metas terminos distinguatis. consilio super hoc habito diligenti. Siue enim per iuramentum illorum quibus scilicet iuramentum premissorum et quicquid eos intellexerit diffinito siue partium et
in quo negotio formam litterarum per nos ad abbatem Zabrdowicensem. et collegas suos super hoc directas cum per eos aliquis se excusauit per formam inueniri nequiuit vos sequaris. Datum in Godecz xiiij. kalendas
marcij. Anno domini .M°. CC°. Lxxxxij°. Nos igitur pensantes quod sicut ad incentiuum amoris plurimum valet siqua vicini iura amantur sic econtra feruorem ferro acuit et lites litibus scitantur. commissionem nobis
factam deuote suscepimus et accelerauimus procedere in eadem. ne mora altercationibus inualescere sortiretur et in populo scandalorum occasio gigneretur. partibus pariter per suas nobis peticiones in scriptis presentarent manda
uimus vt nota ipsarum parcium hinc a se distarent collatione scriptorum facilius nosceremus. Itaque peticio domini jacobi talis erat Coram vobis domine reuerende pater et abbas de Welegrat. Ego jacobus plebanus ecclesie
sancti petri in Brunna. eiusdem nomine et nomine conuentus de Tysnawicz. peto restitui tam in suburbanis quam rusticorum propijs et tocius ciuitatis domibus et hominibus in quibus predicta ecclesia sancti petri longo tempore grauit est lesa in
super et percepta et que percipi potuerint et hijs petitis peto ius secundum commissionem a domino episcopo nobis factam regia iura procedentes deum pre oculis habentes iusticiam et salutem ne iura inuenies limitando per certos termi
nos predictis. Porro peticio partis alterius sonuit in hunc modum. Pater reuerende cum sitis iudex a venerabili patre et domino nostro Th. dei gratia Olomucensi Episcopo super causa que uertitur inter dominum
Jacobum plebanum sancti petri ex vna et me fratrem theodericum plebanum sancti Jacobi parte altera constitutus peto humiliter et deuote vt in iure quod ecclesia mea per multorum annorum curricula habet dimissum
me non perturbetis sed pocius in ipso iuxta priuilegiorum meorum assercionem et idoneam eorundem priuilegiorum roborationem valide foueatis. Peticionibus igitur partium sub sigillis earum acceptis videntes quod sin
a se distarent quantum distat ortus ab occidente nec fatale viderent accedentibus votis et assensu parcium ad execucionem cause nos accinximus ponentes eis terminum diem scilicet albani martiris. in
quo coram nobis debent in sancti priuilegijs et testibus comparere. Nos aut accitis venerabilibus dominis Johanne de Sar. et domino Walthero de Zmulenburk abbatibus euocatis eciam iuris peritis domino Johanne
scolastico ecclesie Olomucensis. magistro Heinrico de Vitas magistro Nycolao de Wienna. multisque alijs viris honorabilibus die predicti termini veniente et domo fratrum minorum Brunne assedimus ad in forma
tionem iurium allegaciones partium audiuit. Ex parte ipsius ecclesie sancti petri producti testes iurati et in scriptis singillatim quod eis super iuribus et limitibus predictarum ecclesiarum scirent nichil aliud dixerunt nisi quod ecclesia sancti
petri antiquior esset quam ecclesia sancti jacobi et quod ecclesia sancti michaelis esset sancti petri quidam filia certisque per quod quorundam villularum terrale burgo Brunnensi olim adiacentes ecclesie sancti petri tamquam matri deci
mas persoluissent. causam vero alienationis seu abolicionis earundem villularum minime protulerunt. Ex parte altera aut producti testes et in scriptis responderunt quod ab antiquis temporibus per quidam personalis
limitacionis formam bohemi ad sanctum petrum thevtonici vero ad sanctum Jacobum pertinerent. Deinde priuilegia sancti petri diligenter inspicientes id solum ex eis collegimus quod ecclesia sancti michaelis ab
ecclesia sancti petri recompensacione quorundam reddituum exempta fuit et fratribus predicatoribus assignata. Demum priuilegia sancti jacobi discutientes hec percipimus ex eis ad vtrumuis quod pleno parrochiali iure gaudere debet
ac et quod capella sancti nycolai ad eam pertineat quod quis ius pacatius in ipsa ecclesia suscepit ius de Morauie monastrio de Ozla contulerit et quod bohemi ab ecclesia sancti petri thevtonici vero ab ecclesia sancti jacobi cuncta iura
parrochialia et ecclesiastica debeant percipere sacramenta. Hanc personalem parrochiarum limitacionem Alexandro papa sicut nobis patet suo priuilegio summe communis ac sumptibus confirmante. Super hijs
igitur omnibus saniori deliberatione habita de consilio prudentium virorum assidencium nobis partes ad amicabilem compositionem inuitauimus et pulsauimus trinitatis. Demum abbatisse et conuentus mo
nasteriorum de Tysnawicz et de Ozla. in hanc compromissionis formam que in scriptis exprimitur consenserunt. Nos sorores Gerdrudis et Perchta monastiorum de Tysnawicz et de Ozla dicte abbatisse vna
cum conuentus tenore presencium protestamur. quod cum inter ecclesias nostras sancti petri et sancti Jacobi Brunne nostrosque capellanos super limitibus earundem questio volueretur dominus Th. dei gratia Episcopus Olomucensis.
eandem causam ex peticione partium reuerendo patri nostro domino Chvnrado abbati de Welegrat commisit finaliter terminandam. Nos igitur librata negotij qualitate fide presencium promittimus.
quod quicquid per antedictum abbatem dominum nostrum in ipsa causa tractatum factum diffinitum siue grauatum inueniatur ratum et gratum habebimus firmiter obseruare ad expensas per
antedictum abbatem suosque collegas in hoc negocio faciendas prenominatas ecclesias nostras pro parte solucione obligantes. Datum. Anno domini .M°. CC°. Lxxxxij°. xij. kalendas. Julij. Rectores eciam
predictarum ecclesiarum Jacobus et theodericus in subscriptam compromissionis formam votiue ac libere consenserunt. Nos frater Jacobus rector et presbiter ecclesie sancti petri et Theodericus plebanus ecclesie sancti Ja
cobi Brunne notum facimus vniuersis. quorum interest nosse quod cum inter nos super limitibus predictarum ecclesiarum nostrarum questio verteretur accedentibus votis et assensu abbatissarum et conuentuum
monasteriorum de Tysnawicz ac de Ozla prouidimus commissionem fieri reuerendo patri domino .-. Abbati de Welegrat vt auditis iuribus partium in scriptis priuilegijs ecclesiarum et structuris
scituatis et consideratis plateis et domibus auctoritate commissionis sibi facte a domino Th. episcopo ecclesie Olomucensis. limites predictarum ecclesiarum distinguere et statuere valuerit. Nos itaque mate
rias litium odientes et finem negocio celerem imponere cupientes fide presencium nos astringimus et sincere promittimus quod quicquid per predictum dominum abbatem de Welegrat in causa limi
tacionis factum et diffinitum siue grauatum inueniatur tenebimus. nec ab eo aliquatenus temptabimus resilire. Quod si alter nostrum ab eius ordinacione diffinicione limitacione dissentire ac resili
re temptauerit tam ipse quam sui successores in ecclesia sua in causa questionis huius perpetuo inuoluentur silencio et ab omni actione se nouerint cecidisse. In cuius rei testimonium presentes litteras
conscripsimus sigillis venerabilium patrum domini Johis de Sar. et domini Waltheri de Zmulenburk abbatum et nostris pariter communitas. Datum Brunne in domo fratrum mi
norum Anno domini .M°. CC°. Lxxxxij°. x. kalendas. Julij. Facto igitur in nos tali parcium compromisso latis sigillis et pena roborato assumptis prenominatis de Sar et de Zmul
enburk abbatibus tam Jacobo quam theoderico multisque alijs tam de clero quam de populo notarijs comitantibus omne Brunnense suburbium iuxta muros positum plateas domos are
as perlustrantes captando circumquaque quod quale quantum ad vtrumque pertinet eciam luce clarius perscrutantes. Deinde in uia muros ipsam ciuitatem diligentius intuentes et li
mites parrochiarum quos habebant considerantes iuxta formam priorum litterarum domini abbatis de Zabrdowicz suosque coarbitros qui in pronunciacione arbitrij concordare non potant
duriciam statutas plateas domos areas agrimensoris studio ac sollicitudine non tam funiculo sed uisu et animo perlustrauimus et in ipsis statutis iuris diuino timore perstricti et auctoritate no
bis commissa freti quidam localis limitacionis formam inter predictas ecclesias publicandam statuimus et in nomine patris et filij et spiritus sancti eandem in hijs scriptis pronunciamus et collep
uizamus per sentenciam arbitrariam absque retractacione qualibet perpetuo valituram. Ingredientibus ciuitatem Brunnam per portam que burgum respicit qui antiqua brunna dicitur
per plateam in stratam que in forum antiquum tendit per directum ad portam que menesensium nuncupatur non eundo eo quod ianue domorum in predictam plateam uel in predictum forum
patcant quicquid ad dextram siue ad ecclesiam sancti petri quicquid a sinistris existerit tam in plebibus quam in plateis et domibus ad ecclesiam sancti Jacobi ordinacione ac diffinicione ista perpetuo pertinebit.
Omnia vero que extra muros in suburbio ad predictas ecclesias anno domini .M°. CC°. Lxxx. anno tercio in exactione pertinebant illa tam in plebe quam in domibus ad easdem ecclesias sub eisdem
iuribus nulla nouitatis forma introducta statuimus pertinere hoc dumtaxat excepto quod omnes censuales domus ecclesie sancti petri quod si nullo priuilegio que ab ecclesia sancti Jacobi ecclesiastica
percipiebant sacramenta vna cum capella leprosorum que in fundo sancti petri sita est ad eandem sancti petri ecclesiam sub omni parrochiali ac ecclesiastico iure ammodo penitus deuoluantur.
Sane si qui homines vel si que domus ab hodie in posterum emptione seu permutacione seu donatione seu quocumque alio tytulo ecclesie sancti petri accesserint suam propter hoc par
rochiam non mutabunt. Ab hodierno igitur die huius negocij legitime diffiniti omnis cesset refricatio sed et omnis questio de perceptis in preterito fructibus uel qui percipi ab alterut
parte potuissent in perpetuum sit mortua et sepulta. In cuius rei testimonium presentes litteras conscripsimus nostro sigillo necnon sigillis venerabilium patrum de Sar. de Zmulen
burk de Trebecz. de Lvei de Zabrdowicz abbatum et domini Heinrici archidyaconi Bratizlauiensis et canonici Olomucensis. et abbatissarum et conuentuum de Tysnawicz et de
Ozla. fideliter communitas. Actum et datum in monasterio fratrum minorum Brunne. Anno domini .M°. CC°. Lxxxxij°. vj°. kalendas. Jvlij. Jndictione sexta. ~-~