1295_XII_05
CZ-MZA > E10 > 1295_XII_05
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Bonifatius ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilectis in (christ)o filiabus .. Abbatisse et Conuentui Monasterij de porta Celi
Cistercien(sis) ordinis Olomucen(sis) dioc(esis) Sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis
quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officij n(ost)ri ad debitum p(er)ducatur eff(e)c(t)um. Eapropter dilecte in domino filie
u(est)ris iustis postulationib(us) grato concurrentes assensu om(ne)s libertates et immunitates a Roman(is) Pontificib(us) p(re)decessarib(us) n(ost)ris
siue per priuilegia seu alias indulgentias uobis et Monasterio u(est)ro concessas necnon libertates et exemptiones secularium exactio
num a Regib(us) et principibus alijsque (christ)i fidelib(us) rationabiliter uobis seu Monasterio predicto indultas sicut eas iuste ac pa
cifice obtinetis uobis et per uos eidem Monasterio auctoritate ap(osto)lica confirmamus et presentis scripti patrocinio communim(us).
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis
autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beator(um) Petri et Pauli ap(osto)lor(um) eius se nouerit in
cursurum. Dat(um) Rome apud Sanctum Petrum Non(is) Decembr(is) Pontificatus n(ost)ri Anno Primo:-