Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

1437_II_20

CZ-MZA > E10 > 1437_II_20

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1437_II_20, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Albertus dei gracia Dux Austrie Stirie Karinthie et Carniole Marchio Morauie Comesq(ue) Tirolis (et)c(etera). Vniuersis
et singulis p(re)sentis et successiue posteritatis hominibus ad quos p(re)sentes contigerit puenire. Salutem in d(omi)no cum noticia subsc(ri)pto(rum)
Et si n(ost)re ducalis excellencie circumspecta benignitas vniu(er)so(rum) saluti sedulo dignatur attend(er)e ac ea que grata ip(s)o(rum) comoda pro
spiciunt interna mentis considerac(i)on(e) soliciudine continua meditetur. Ad illarum tamen p(er)sona(rum) quietem que huius mundi
oblectacionibus spretis se in maculatas altissimo obtulerunt s(er)uic(i)o quod(que) inclinatur vberius vt sub eius gubernacione xp(ist)o cui
desponsate sunt liberius valeant reddere famulatum. Sane pro parte venerabilium et religiosarum Abbatisse tociusq(ue) Conuentus
Monasterij Sanctimonialium in Tissnowicz Cistercien(sis) ord(inis) n(ost)re benignitati humiliter fuit supplicatum. Q(ua)t(enus) ip(s)is et dicto ip(s)a(rum)
mon(asterio) duo p(ri)uilegia que coram nobis produxerunt et quorum p(ri)mum ab olim Serenissimo p(ri)ncipe d(omi)no Johanne Boemie Rege
Et secundum ab illustri Johanne Marchione Morauie p(re)decessoribus nostris emanarunt omniaq(ue) et singula alia p(ri)uilegia iura
Statuta indulta litteras libertates gracias donaciones et concessiones laudabiles approbatas et obseruatas consuetudines ip(s)is
a dictis aut alijs p(re)decessoribus nostris factas datas indultas seu concessas data et concessa et tandem tractu tempor(is) confirmatas
et confirmata de n(ost)re benignitatis innata nobis clemencia tamquam Marchio et d(omi)ns Morauie jnnouare ratificare approbare et gr(aci)os(e)
confirmare dignaremur Nos igitur huiusmodi supplicacionibus utpote r(ati)oni consonis atq(ue) iust(is) benign(e) inclinati dictasq(ue) sanct(as)
moniales in dei obsequio deuociores redd(er)e volen(tes) ip(s)is memorata ac singula alia ip(s)a(rum) p(ri)uilegia iura statuta jndulta litteras
libertates gracias donaciones et concessiones laudabiles approbatas et hactenus obseruatas consuetudines sibi a prefatis nos tris
p(re)decessoribus data et concessa datas factas et concessas non per errorem aut improuide sed animo deliberato sanoq(ue) procerum et
fidelium n(ost)ro(rum) acceden(te) consilio in singulis ip(s)orum punct(is) clausulis articulis et s(e)n(tenc)ijs ac si p(re)ntibus inserta seu inserta forent de solite
benignitatis n(ost)re clemen(cia) tamquam Marchio et d(omi)ns Morauie approbauimus ratificauimus jnnouauimus et confirmauimus Appro
bamus ratificamus innouamus et p(re)uium tenore graciosius confirmamus Decernen(tes) et expresse volen(tes) omnia supradicta ac si
p(re)ntibus forent inserta inantea perpetuam obtinere roboris firmitatem fraude et dolo quibuslibet procul puls(is). Harum testimonio
l(itte)rarum Sigillo n(ost)ro maiori quo in Marchionatu n(ost)ro Morauie vtimur munitarum. Datum Brunne die vicesima mens(is) februarij.
Anno domini Millesimo Quadringentesimo Tricesimoseptimo

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.