Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

1459_VIII_04

CZ-MZA > E10 > 1459_VIII_04

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1459_VIII_04, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Georgius dei gracia Bohemie Rex Morauie Marchio Lucemburgen(sis) et Slesie Dux ac lusacie Marchio Ad perpetuam rei memoriam Quaquam
cunctarum edium sacratissimarum in quibus sanctarum religionum professores sunt tutor et patronus simus potissimum tamen manum protectricem in deo deuotas feminas
extendere deo placitum et n(ost)re saluti proficuum credimus que oblectamenta nequam seculi respuentes in carne preter carnem sese totas sponso suo deuouerunt ut solius celestis pa
trie contemplacioni acie stantes n(ost)ro protectionis munere plurimum adiuuari mereantur Sane pro parte religiosarum Helene Abbatisse et Conuentus sanctimonialium Mo
nasterii Regine in veteri Brunna ordinis Cistercien(sis) deuotarum n(ost)rarum dilectarum maiestati n(ost)re fuit humiliter et cum instancia supplicatum qu(od) ex solita regie liberalitat(is)
clemencia eis omnes litteras gracias libertates emunitates donaciones concessiones laudabiles consuetudines indulta priuilegia et iura vniuersa a diue memorie Serenissi
mis Regibus et Marchionibus Illustribus predecessoribus n(ost)ris ac aliis quibuscu(m)q(ue) Principibus et xp(ist)ifidelibus donata concessa indulta et data innouare approbare ratifica
re et confirmare graciose dignaremur Nos earum iustis inclinati supplicationibus quo n(ost)ra protectione gaudentes liberioribus animis pro salute n(ost)ra regniq(ue) exorarent No(n)
per errorem aut improuide sed animo deliberato sano procerum et fidelium n(ost)rorum accedente consilio de certa n(ost)ra sciencia auctoritate Regia et Marchionali Morauie omnes do
naciones litteras priuilegia super opidis villis areis allodiis ortis pascuis siluis rubetis virgultis molendinis aquis piscaturis aquarum decursibus grangiis censibus de
cimis et ceteris quibuscu(m)q(ue) obuencionibus aut vtilitatibus et bonis suis racionabiliter et rite obtentis Cura in Syteß cum suis pertinen(ciis) iurispatronatus Canonicatuum et prebe(n)
darum Parochialium ecclesiarum altarium et Capellarum libertates gracias concessiones laudabiles consuetudines tabernarum vsus et vinorum propinas in opidis suis solitas
fieri et consuetas iura moncium emunitates iurisdictiones et iura vniuersa a diuis predecessoribus n(ost)ris Bohemie Regibus et Morauie Marchionibus ac aliis xp(ist)ifidelibus ob ani
me sue remedium donatas concessas et datas donata data et concessa in omnibus suis tenoribus punctis clausulis articulis et sentenciis ac si eorum tenores de verbo ad verbum hiis
n(ost)ris litteris insererentur innouamus approbamus ratificamus et confirmamus Decernentes et expresse volentes omnia et singula in litteris priuilegiis libertatibus consuetudi
nibus et iuribus eorum contenta plenam perpetui temporis et inuiolabilem roboris obtinere firmitatem Supplentes insuper de plenitudine Regie potestatis omnem defectum
qui pretactis litteris predecessorum n(ost)rorum seu n(ost)ris quoquomodo obsistere posset Mandamus nichilominus omnibus subditis n(ost)ris cuiuscu(m)q(ue) officii condicionis seu status exi
stant ne prefatas Abbatissam Conuentum et Monasterium predictum in eorum bonis priuilegiis libertatibus et consuetudinibus laudabilibus quolibet molestent seu molesta
ri et impediri permittant verum manuteneant protegant pariter et defendant sicut n(ost)ram indignacionem grauissimam cupiunt diligencius euitare In quorum fidem has
n(ost)ras litteras fieri et sigilli n(ost)ri Regii iussimus appensione muniri Datum Brunne die Quarta Augusti Anno domini Millesimoquadringentesimoquinquagesimono
no Regni n(ost)ri Anno Secundo
Ad mandatum d(omi)ni Regis
Procopius de Rabenstem Cancell(arius)

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.