1772_III_09
CZ-MZA > E16 > 1772_III_09
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
CLEMENS PP. XIV
Dilecte fili Salutem, et Ap(ost)olicam Benedictionem. Religionis zelus, vitæ, ac morum honestas, aliaque laudabilia probitatis, et virtutum merita, super quibus apud Nos fide
digno commendaris testimonio Nos inducunt, ut te specialibus favoribus, et gratiis prosequamur. Cum itaque sicut Nobis nuper exponi fecisti, tu qui (ut asseris) in Sacro
Diaconatus Ordine constitutus existis, fervore devotionis accensus ad reliquum Sacrum Presbyteratus Ordinem quantocius promoveri summopere desideres, Nos
te præmissorum meritorum tuorum intuitu specialibus favoribus, et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis excom(munication)is, suspensionis, et interdicti, aliisque Eccl(esiast)icis sen=
tentiis, censuris, et pœnis a jure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad effectum pr(æsen)tium dumtaxat consequendum,
harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, supplicationibus tuo nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, Tecum, ut si, et quando tredecim men=
ses tantum tibi de ætate ad id a Sacro Concilio Tridentino requisita defecerint defectu hujus non obstante, si nullum aliud canonicum tibi obstet impedimentum,
et dummodo tu ad id reperiaris idoneus, servatisque aliis servandis ad d(ic)tum Sacrum Presbyteratus Ordinem, de Superiorum tuorum licentia promoveri, et promotus
in illo etiam in Altaris ministerio ministrare libere, et licite valeas, auct(oritat)e Ap(ost)olica, tenore pr(æsen)tium dispensamus. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus A=
p(ost)olicis, cæterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S(an)ctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die IX Novembris M D C C L X X
Pontif(icatus) N(ost)ri Anno Secundo.