Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

1401_V_20

CZ-MZA > E18 > 1401_V_20

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1401_V_20, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Discrecio que mater est omnium virtutum humani generis actus quoque ambiguos sic certa lege metitur vt nec effrenate
falsitatis calumpnia nec dampnose obliuionis austeritas oblata repudio veritati triumphali victoria valeat gloriari dum modo
suffulta siue scripturarum suffragio et optande memorie presidio potiatur sic quoque detecta calumpniantium genia subuentatis pro
strata lumine poterit irritari Hinc est quod nos Onso camerarius Bludo purgrauius Kadoldus sudarius et Viuianus
Judex Ciuitatis olomucensis et prouincie Christianus olomucensis Aspirantes ad inmutabilem stabilitatem ad vniuersos deuol
utum presentibus protestantes Quia sorores ordinis predicatorum de olomucz ad sanctam Katherinam habita sana ac matura deliberacione
de comuni ac vnanimi assensu hereditates suas quas hereditarie et pacifice possederunt videlicet Cech slusin et in wsekanicz
quartum dimidium laneum nec non ohrozim dimidium Aluderico ciui de olomucz emptum quod hereditarie possidebat
prout eciam dicte sorores possederunt hereditarie et quiete cum vniuersis et singulis ad prefatas hereditates spectantibus scilicet
vineis siluis pratis pascuis cum omni vsufructu coram nobis et nobilibus qui tunc affuerunt in olomucz in iudicio
nullo contradicente seu retardante dno Miliano cum consensu filij sui Alberti ipsius hereditatibus proprijs et innatis
videlicet Brod onliezow et tyetow cum siluis pratis molendinis fluminibus et piscacionibus liberis nec non cu
omnibus ad hoc spectantibus facta commutacione resignauerunt sibi suis successoribus libere possidendas prout eciam dictus Milianus
cum consensu ipsius consortis iam dictas hereditates sororibus prefatis resignauit et cessit libere ac perpetuo hereditarie guber
nandas Ne aut quispiam ordinarie commutacioni coram nobis secundum ius rite diffinite fraudulenter seu calumpniose
valeat contraire appensione nostrorum sigillorum nec non testium nostrorum subarracione presentem paginam coniuimus Testes
autem huius rei sunt videlicet Adam de cholina Bohussie de lostincz Borzuta de Bistricz Boleslaus de se
niczka Onkes de senicz Miliaus de Namest luderus de Nouauilla Marsik de chmach smarsus de suko
lome vratyuoy de vrubouicz Odolen de Drenowe Acta sunt hec Anno domini M° CCC° Datum in olomucz
per manum Johis Notarij prouincie olomucensis In vigilia pentecostes

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.