1527_IV_15
CZ-MZA > E39 > 1527_IV_15
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Nos FERDINANDVS Dei gratia Boemie Hungarie Dalmatie Croatie (et)c(etera) Rex Infans Hyspanie Archidux Austrie Marchio Morauie Lucemburgen(sis) (et) Slesie Dux ac Marchio Lusatie (et)c(etera)
Notumfacimus tenore presencium Vniuersis. Siquid vnq(uam) est quod Regia Celsitudo singulari ac perpetuo fauore prosequi debeat Id imprimis esse iustissime arbitramur ut eorum opportu
nitatibus prospiciat commoditatibusq(ue) Qui immortalis Optimi Maximi Dei Sancto sunt ministerio dedicati Nam ab ipsis omnipotenti Deo per quem Reges regnant iugiter cum Laude gr(ati)e referu(n)
tur pro regum salute deuote crebroq(ue) oratur ac regnorum tranquilla quies (et) pax diuturna sine intermissione precibus quotidianis exposcitur atq(ue) Predecessoru(m) nostroru(m) vestigijs inherentes vt que pro
animarum salute Sanctissimis Ecclesijs pio sunt Donata affectu protectionis nostre foueamus auxilio Et ueterum Sanctas innouantes memorias eciam partem cum pijs donatoribus capiamus Sane
pro parte Relligiosi Wenceslai Prioris Monasterij Sancte trinitatis in campo Regio ac no(m)i(n)e tocius Conuentus prope Brunnam deuotis fidelibus nobis dilectis supplicatum nobis extitit Quatenus o(mn)ia
(et) singula priuilegia ipsis olim ac eidem Monasterio a Predecessoribus nostris Regibus Boemie ac Marchionibus Morauie Diue memorie alijsq(ue) Christifidelibus concessa (et) donata Et signa(n)ter l(itte)ras
prime fundacionis illius Monasterij Illustris olim Principis Domini Joannis Marchionis Morauie Duo etiam alia Priuilegia Serenissimi Principis (et) D(omi)ni Georgij Boemie Regis predecessoris n(ost)ri unum uidelicet ut
Domus Predicatorum fratrum ac Monasterij prefati in Ciuitate Brunnensi prope Ecclesiam Parrochialem Sancti Jacobi situata plena libertate gaudeat (et) immunis sit ab omni soluc(i)o(n)e losunga atq(ue)
alia quacu(m)q(ue) exactione aut contributione alteru(m) super medietate Jurispatronatus siue iurisdioc(es)ana Collationis scilicet parrochie in Villa Wazan in Marchionatu nostro Morauie prope oppidum Rausit(z)
situate quam prefatus Rex eidem Ordini (et) Monasterio pio affectu perpetuo contulit ac condonauit temporibus pariterq(ue) L(itte)ras quasdam Joannis prepositi (et) Barbare priorisse tociusq(ue) Conuentus Monaste
rij Cunicen(sis) premonstraten(sis) Ordinis pro Liberatione Juris Montani ac Decimar(um) Vinee in Rosperg Et g(e)n(er)aliter omnes Libertates gr(ati)as Priuilegia l(itte)ras Donationes concessiones immunitates preroga
tiuas Laudabiles consuetudines Statuta indulta Bona possessiones (et) iura Vniuersa approbare innouare ratificare (et) confirmare gratiosius dignaremur. Nos condignis eor(um) precibus moti volen(tes)
Vt per hanc nostram gr(ati)am Cultus Diuinus cui nos plurimum afficimur nedum conseruari uerum etiam crescere (et) augmentari posset Igitur non per errorem aut improuide sed a(n)i(m)o deliberato s(an)c(t)o
Procerum (et) fideliu(m) n(ost)ror(um) ad id accedente consilio De certa nostra sciencia Auctoritate Regia (et) tanq(uam) Marchio Morauie omnes iam dictas Gr(ati)as l(itte)ras Libertates Donationes Concessiones immunitates preroga
tiuas Laudabiles consuetudines Statuta indulta Bona possessiones priuilegia (et) Jura vniuersa que nu(n)c possident Approbamus innouamus ratificamus (et) gr(ati)osius confirmamus In omnibus punctis Clausulis
Sentencijs (et) articulis Non secus ac si in his l(itte)ris nostris de verbo ad verbum omnium tenores inserti (et) comprehensi essent Decernen(tes) supradicta priuilegia singula cum omnibus in eis contentis plenu(m)
(et) inuiolabile robur firmitatis perpetuo obtinere Volentes preterea prefatum Wenceslaum priorem (et) conuentum modernu(m) (et) futuros fauore prosequi gratie uberioris ipsum cum Monasterio (et) omnibus bonis
ac pertinencijs que in Marchionatu nostro Morauie tenent habent ac possident In nostre specialis protectionis munimen suscipimus harum serie gratiose. Mandamus itaq(ue) omnibus subditis nostris ac seriose
precipimus singulis officialibus cuiuscu(m)q(ue) status gradus ac condicionis preeminentieue existant fidelibus nostris dilectis Ne predictum priorem (et) Conuentu(m) modernos (et) futuros possessiones Loca Bona
atque Subditos eorum in priuilegijs (et) iuribus illorum ullo modo molestent perturbent ac impediant Nec ab alys turbari molestari impediriue permittant Sed eos nostro no(m)i(n)e Regio efficaciter defendant
tueantur (et) protegant Sub indignatione nostra grauissima pen(a)q(ue) arbitrio nostro aut successorum nostrorum imponendis Quas contrafacientes se nouerint irremissibiliter incursuros In quorum omnium
omn(ium) fidem (et) testimoniu(m) presentes l(itte)ras fieri eaq(ue) Sigilli nostri Regij appension(e) muniri precepimus Date Brunne Die Lune post D(omi)nicam Palmarum Quintadecima Mensis Aprilis Anno Domi(ni)
Millesimo Quingentesimo Vicesimo septimo Regnorum autem nostrorum Boemie (et) Hungarie Primo.
Ferdinandus