Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

1406_I_17

CZ-MZA > E40 > 1406_I_17

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1406_I_17, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Nos Jodocus dei gracia Marchio Brandemburgensis Marchio et dominus Morauie Ad vniuersorum noticiam cupimus peruenire Quod
dum humane vite exitum priore mente reuoluimus et caduce eius fragilitatis habitudinem solertius animo agitamus In hoc quidem intencione vicari figimur et diuersis cogitatus finaliter
stabilimur quelibet hominum cuiuscumque status condicionis gradus uel eminencie existat et precipue qui se excellenciori principum dignitate in habundancioribus rebus preesse ceteris recognoscit
ad hoc dumtaxat ab omnipotente deo tanta sibi credita cum cura animi suscepisse talenta que preterea quia mentes mortalium sollicitudinibus afficiunt spiritus ewangelico testimonio comparentur ut se
in conspectu domini gratos villicos idest dispensatores idoneos in die vltimati iudicij comprobarent Et licet non tam temere de bonis confidamus epulibus ut largicione eorum nobis regnum celorum
emere presumamus tamen in dispensacione eorum sancta voluntas cuiuslibet cognoscatur dispensantis Et igitur ad exemplum proborum partem rerum nostrarum in illo videamur partiri cui totum fore
dinoscitur quod habemus ad domus religiosorum deliberacionis nostre oculos conuertimus quoniam cottidie missarum sollempnitatibus eius passionis agunt memoriam qui larga effusione sui preciosissimi sanguinis
in crucis stipite nos redemit In eis horum vero cetum deuotissimum fratrum videlicet sancti Augustini heremitarum animaduertimus quorum enim caro abhominalibus coque singulos professores mundi
delicias cum corporalibus voluptatibus vltra sicut opinamur humanam paruam spe saluifica penitus refutare Quasobrem confidentes nos ipsorum oracionibus in tantu posse proficere ut ab ipso qui diuina potuit
potencia linguam pecudis in vocem humanam soluere gratia nobis data bonis operibus redimiti de virtute in virtutem per semitas iusticie ymo vias orthodoxe fidei amplissimas sancta conuersacione
et sincera vita diucius prorogata feliciter ambulemus Positum olim tenorem pium domini Alberti de Sternberg luthoinislensis Episcopi in fundacione ereccione et dotacione fratrum dictorum pro luthoinisl
circa Terzek castellum Monasterij in eo intentu ipsos inuenimus quod quidem inhabilitate loci partim et partim bonorum temporalium penuria inorte inopinata preuentus non poterat consumare prohi
biis et Bullis Omnipotentis ne inperfecta res cepta maneret erogatis super eo ut translacio de diocesi in diocesim posset fieri manifestissime illud liquet Nam talis translacio ad viam principatum
Morauie absque nostro speciali consensu fieri nequiuerat neque fratres prouisione eius exigua poterant pro vite humane necessitate sustentari Et quia omne opus a principio et a fine debet merito
iudicari ut medium quod nunc tranquillo nunc modo aspero solet regi fine optimo nullatenus fraudaretur Prefatum propositum pium domini Episcopi continuantes feliciter pro loco dicti Monasterij collem
quendam seu promontorium prope Polan quod Hallem vulgaribus primis auctoribus placuit nominare deputamus et animo deliberato voluntate libera ac recocta nostra sciencia habito super eo
cum fidelibus nostris lato et sano consilio virtute presencium deputamus donamus et donamus insignimus bone voluntatis nostre ad hoc prone siquidem atque prompte ininialis eius structure primum lapidem
manibus proprijs iniecimus fundamento Sane pro sustentacione victu piter et amictu ac necessarijs vsu fratrum ordinis supradicti quorum primus Prior frater Stephanus loco superius notato
diuosacioni preemissus qui sua sollicitudine cura prealijs et opera ad omnia et singula que sub spe salutis eterne pro dicto loco fecimus uel faciemus inantea deo dante occasionem salutifera nobis dedit
Ipsi quidem priori eius loci fratri Stephano et conuentui ac eorum successoribus in perpetuum ad laudem et gloriam altissimi creatoris dei genitricis intemerate virginis Marie et Jeronimi gloriosi donamus
dedimus erogauimus assignauimus et virtute presencium animo deliberato ac de certa sciencia nostrorum fidelium maturo consilio accedente damus donamus ac cum effectu realiter assignamus et incor
poralem possessionem omnium bonorum seu reddituum infrascriptorum prefatum fratrem Stephanum et conuentum sollempniter mandamus introduci ad hoc ut ipse Stephanus et conuentus qui
nunc sunt et successores eorum prefatis bonis in perpetuum potiantur Primo igitur donamus et damus pro loco superius nominato duas curias allodiales in villa Palouicz sitas cum agris cultis et incultis
et cum suis in omnibus finibus rebus consistant seu qualibuscumque vulgaribus nominibus appellentur pertinencijs vniuersis cum pleno et mero dominio siluis nemoribus rubetis virgultis aquis aquarum ve
decursibus fluminibus riuis piscinis ab alijs bonis arenadiacentibus ab antiquo distinctis que dominium olim felicis recordacionis Genitor noster Illustris princeps dominus Johannes Marchio Morauie possedit
ea et tenuit suis proprijs pecunijs comparata Item donamus et damus eisdem fratri Stephano et conuentui ac eorum successoribus Bona nostra in Montibus prope castrum Tepencz iam solo equatum pure et
destructum sita videlicet villam Bynowa cum agris cultis et incultis montibus vallibus siluis nemoribus piscinis pratis aquis aquarum ve decursibus flumine Bistricze riuis et ceteris pertinencijs vniuersis
et spoli cum quadam curia in Hanyewicz ad curiaturam nostram ab antiquis temporibus pertinenti prout ab alijs bonis ibidem adiacentibus sunt distincta et cum deserto molendino Et quia donaciones cetere quibus
venerabilis pater dominus Albertus de Sternberg luthoinislensis Episcopus Monasterium pro ipsis fratribus voluerat instaurare sine nostro speciali consensu fieri et qui quo ad suum propositum non poterant optinere damus
denouo ipsis fratri Stephano conuentui ac ipsorum successoribus villam Polan villam Thorow villam Morawiczan villam Palouicz integras Item villam Lukan integram quam nostro interueniente adiutorio
a Nobili Erhardo de Lessing pro pecunijs compararunt cum omnibus villarum illarum agris cultis et incultis montibus vallibus siluis nemoribus virgultis pratis pascuis aquis aquarum ve decursibus flu
minibus riuis piscinis molendinis venacionibus aucupacionibus limitibus quibuslibet grangijs et alijs spectancijs quibuscumque specialibus censeantur nominibus vniuersis in quibuscumque rebus consistant
seu quibus vocabulis vulgaribus nominentur cum mero et pleno dominio nichil prorsus ibidem excluso et eorum antiquis possessoribus reseruato ac expresse cum iurispatronatus omnium villarum
que superius distinctius sunt expresse dedimus donauimus assignauimus et in scripti tabulis terre Morauie mandauimus et inponi Volumus autem et vigore presencium decernimus ut phormati fratres
Prior et conuentus siue successores eorum sepe dicta Bona liberaliter et hereditarie possideant teneant regant piter et gubernent neque ad quemquam hominum occasione ipsorum bonorum respectum habeant
et reuereant Et de vniuersis illis bonis per se nobis dum ei quocies ipsam indici contigerit secundum librorum seu registrorum continenciam Bernam soluant A ceteris vero oneribus grauaminibus
inconsuetis exaccionibus theloneis dumtaxat ad eos spectantibus ipsos eximimus excipimus et liberauimus ac vigore presencium omnimode libertamus Ita tamen ut eorum subditi et villani in locis ubi
theloneum soluitur sicut ceteri rustici semper soluant Et quia diuina porcio nullius fraudis humano patitur detrimenta Si quis ergo hominum prefatos fratres in sepedictis libertacionis redditibus
et possessionibus prout de verbo ad verbum sunt specifice superius expressata ausu themerario et stolida audacia presumpserit violare sciat se vindice vlcionem diuinam tam in hoc seculo quam
eciam in futuro non posse dextera domini compesci flagitata super nostros inimitante magestatem in die nouissimo nullatenus euitare Ad quorum omnium reale et efficax firmamentum Maiestatis
nostre maioris appensione sigilli omnia pucia iuncta solitam et pristinam consuetudinem mandauimus comuniri Datum Olomucz Anno domini Millesimo Quadringentesimo Sexto decima septima
die Januarij

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.