10
CZ-MZA > E43 > 10
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Georgius dei gratia Bohemie Rex Morauie Marchio Lucemburgen(sis) et Slesie Dux ac Lusacie Marchio Ad perpetua(m)
rei memoriam vniuersis licet omnium Religiosorum loca vtp(ot)e fidelium pia deuocione diuino cultui mancipata mentis n(ost)re sit protegere et
confouere conseruare p(re)cipue tamen fragili sexui femineo deo in mortali viuere sc(ilic)et in om(n)i mundi abdicatis delicijs famulanti ac locorum
earum conseruacioni clemenciorem nos debemus exhibere cum debili nature earum ac condicioni et matura et religio orthodoxa plus per
suadet misereri quales esse intelligimus religiosas et deuotas nobis dilectas Abbatissam virgines ac totum Conuentum sc(ilic)et in olmu
cium ordinis minorum sancte Clare monasterij In Znoyma pro quibus Serenitati n(ost)re fuit humiliter supplicatum qu(ate)n(us) ip(s)is et Con
uentui ip(s)arum de consueta liberalitate n(ost)ra omnia et singula iura priuilegia et indulta ac omnes litteras libertates gratias possessio
nes bona et comendabiles consuetudines vniuersas a diue memorie Serenissimis Principibus Regibus Bohemie et Marchionibus
Morauie p(re)decessoribus n(ost)ris ac alijs Principibus data et concessa datas et concessas innouare ratificare et gr(aci)osius confirmare di
gnaremur Nos igitur qui eccl(esi)arum comodum promouere desideramus votis illis libenter annuimus et non per errore(m) aut impro
uide sed sana mentis n(ost)re deliberacione p(re)cedenti et fidelium n(ost)rorum accedente consilio et ex certa n(ost)ra sciencia auctoritate Regia Bohe
mie et Marchionali Morauie omnia et singula eorum iura priuilegia indulta ac omnes litteras libertates gratias possessiones bo
na et comendabiles consuetudines vniuersas dicte Abbatisse virginibus et toti Conuentui ordinis minorum sancte Clare in Znoy
ma Olomucen(sis) dioc(esis) a p(re)fatis Regibus Bohemie et Marchionibus Morauie ac alijs Principibus p(re)decessoribus n(ost)ris data et
concessa datas et concessas prout rite et racionabiliter processerunt cum omnibus earum punctis clausulis articulis et sentencijs ac si
de verbo ad verbum hic essent earum tenores expressi innouauimus approbauimus et confirmauimus innouamus approbamus et p(re)
sentibus gr(aci)ose confirmamus Decernentes et volentes ea singula habere robur p(er)petue firmitatis Mandamus igitur vniuersis et
singulis Baronibus Nobilibus signanter autem Capitaneo et Subcamerario Morauie qu(ate)n(us) dictos Abbatissam Conuentum et
Monasterium p(re)fatum in suis iuribus priuilegijs ac bonis donacionibus quibuscu(m)q(ue) necnon in hac n(ost)re confirmacionis gratia quouis
modo non impediant turbent aut molestent quin pocius eos manuteneant protegant et defendant prout n(ost)ram indignacionem regia(m)
cupiunt euitare In quorum fidem has n(ost)ras litteras fieri et sigilli n(ost)ri Regij iussimus appensione muniri Datum Prage die vi
gesimaseptima Marcij Anno domini Millesimo quadringentesimo sexagesimo secundo Regni n(ost)ri anno Quarto
Ad mandatum d(omi)ni Regis Joh(ann)i de
Rabnstain p(ro)to(notarij) wissegradensis (etc)