Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

20

CZ-MZA > E51 > 20

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
20, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
DEI GRATIA NOS FERDINANDVS
IOANNES SACRI ROMANI IMPERII PRINCEPS A LICH
tenstein, et Nicolspurg, in Silesia Dux Teschinii, Maioris Glogouiae, Oppauiae et
Carnouiae etc(etera) Dominus Crumlouii in Morauia etc(etera) Sacrae Caesareae M(aiesta)tis Camerarius, et Colonellus
Reditum Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit Vni
uersis. Quod Reuerendi Patres, Pater Fr(ater) Alexius Ederer Definitor Generalis ac Vicarius Neo
stadiensis piae memoriae et Pater Fr(ater) Ioannes Taskaij Definitor Generalis Supprior Tallensis,
Ordinis S(anc)ti Pauli primi Eremitae, cum Plenipotentialibus litteris Reuerendissimi Patris Fratris
Martini Berkouich, praenotati Sacri Ordinis Prioris Generalis, in Conuentu ipsorum Tallensi
prope Posonium 25(ta) Mensis Maij Anni praeteriti 1657(mi) emanatis, coram nobis comparentes
suo ac totius Sacri Ordinis Nomine institerunt apud nos humiliter, quatenus Gloria DEI
Omnipotentis, Catholicaeq(ue) fidei profectu prae oculis habito Monasterium desolatum in Ciui
tate nostra Crumlouiensi, Marchionatuq(ue) Morauiae Olomucensis Dioecesis situatum, et ad
nos legitime deductum, ipsis Patribus, eorumq(ue) Sacro Ordini gratiose conferre, et donare
dignaremur. Quorum precibus clementer et benigne inclinati, praehabitaq(ue) matura de
liberatione et praecipue pro singulari nostra in DEVM pietate, Zeloq(ue) et affectu, erga in
crementum Religionis Catholicae, dictum Monasterium ipsis Patribus, eorumq(ue) Ordi(ni)
in perpetuum dandum, donandum et tradendum duximus. Et quidem iuxta for
mam, et modum, Conditionesq(ue) hisce litteris nostris Fundationalibus insertas, tenoris
infra scripti.
Primo. Monasterium huius nostrae Ciuitatis Crumlouij una cum templo S(ancti) Bartholomaei
Schola, et omnibus ad id pertinentibus, illis etiam, quae olim ad illud spectare suffici
enter probari possunt, supra dictis Patribus, ac toti eorum Religioni in perpetuum
a nobis donatur nullum omnino Ius et Iurisdictionem, tam in personas, quam bona
eius nobis reseruantes; si tamen Sacra haec Religio totaliter uel reformaretur, uel in
eum reduceretur statum (exceptis tamen casibus fortuitis) ut ipsimet locum hunc
desererent, aut ulterius Fundationibus his satisfacere nollent, eo casu Ius Patronatus no
bis, Successoribusq(ue) nostris et Dominis Crumlouiensibus reseruamus.
Secundo. Religiosos qui in Monasterio habitabunt per integri Anni spatium cum omnib(us)
Victus, amictus, necessarijs ex proprio intertenebimus, intelligendum a die introduc
tionis ab Re(uerendissi)mo ordinario in Monasterium Crumlouiense usq(ue) integrum annum et
non amplius.

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.