Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

1379_VI_11

CZ-MZA > E57 > 1379_VI_11

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1379_VI_11, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Jodocus dei gracia Marchio et dominus Morauie Notum facimus tenore presencium vniuersis Si quorumlibet subditorum nostrorum amplianda sunt
comoda et si ad ipsorum procurandos honores et profectus ex debito officij nostri intendere aduertimus Singularius tamen illorum profectus comoda
et honores diligimus qui mundi vanitate contempta sub debite religionis honore omnipotenti deo militant et indefesse oracionis studio eius
misericordiam inuocant In cuius manu salus omnis vite consistit qui magna virtute sanat et parcit et in se sperantes nullomodo derelinquit
San(e) in nostri constitutus presencia hon(orabi)lis et religiosus ~dominus~ Abbas Monasterij lucen(sis) ordinis premonstraten(sis) nobis supplicauit instancia diligenti vt
priuilegia libertates Jura emunitates indulta et consuetudines sibi et Mon(asteri)o suo lucen(si) concessa et concessas data et datas seruata et seruatas Inno
uare ratificare et confirmare dignaremur Nos igitur eiusdem ~domini~ Abbatis precibus velud iustis et racionabilibus fauorabili inclinati vniuersa et
singula priuilegia libertates Jura emunitates et indulta per diue recordacionis Reges Boemie et Marchiones Morauie predecessores nostros
Monasterio prefato concessa et data concessas et datas necnon laudabiles consuetudines apud idem Mon(asterium) eiusque personas homines possessio
nes et bona hactenus obseruatas in toto et in parte siue qualibet ratificamus Innouamus approbamus et presentis scripti patrocinio confirmamus
Ab omnibus et singulis Nobilium Baronum Judicum Justiciariorum Burggrauiorum et officialium nostrorum quorumlibet Jurisdiccionibus dacionibus inssicionibus
mandatis et preceptis quibuslibet prefatum ~dominum~ Abbatem eius Mon(asterium) necnon homines et subditos eiusdem Mon(asterij) virtute presencium eximimus et
ime tuicionis et camere solummodo reseruamus volentes ut ipsis non pareant nec obediant in aliquo sed in omnibus agendis et causis
ipsorum ad nos recurrant decetero vel ad hunc quem ad hoc duxerimus deputandum decernentes ut de bonis subditorum supradictorum
~domini~ Abbatis et Monasterij nullus se presumat intromittere sed ipsa debent ad eiusdem ~domini~ Abbatis qui nunc est et pro tempore fuerit dispo
sicionem perpetuo pertinere Mandamus igitur vniuersis et singulis Baronibus Nobilibus Burggrauiis Justiciariis et officialibus nostris quibuslibet
qui nunc sunt vel pro tempore fuerint presentibus firmiter precipientes quatenus de bonis et rebus subditorum et hominum supradictorum ~domini~ Abbatis et
Monasterij in vita seu morte se non presumant intromittere nec in bonis eiusdem Monasterij iudiciare presidere casibus in eorum priui
legiis dumtaxat exceptis Neque eciam supradictum Abbatem et eius Monasterij homines audeant in aliquo perturbare prout ipsa pericula et
grauissime nostre indignacionis offensam voluerint euitare Presencium sub appenso nostro Sigillo testimonio litterarum datum Znoyme
Anno domini Millesimo Trecentesimo Septuagesimo Nono Sabbato infra octauas Corporis xpi

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.