Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

12

CZ-MZA > E59 > 12

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
12, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
In Nomine sancte Trinitatis et indiuidue Vnitatis. Amen. Nos Karolus dei gratia Regis Boemie Primogenitus Marchio Morauie. Recognoscimus et ad vniuersorum presentium et futurorum uolumus noticiam
peruenire. Quod deuotus noster dilectus Venerabilis Gotsalcus Abbas Monasterij Gradicensis Premonstratensis ordinis Olomucensis dyocesis nostram accedens presentiam. quasdam nobis litteras exhibere curauit. Supplicans
humiliter et attente. quatenus illas de benignitate nostra solita recognoscere innouare approbare ratificare et confirmare gratiose dignaremur. quarum litterarum Tenor de uerbo ad uerbum dinoscitur esse talis. In
Nomine sancte trinitatis et indiuidue Vnitatis. Amen. Ego Premysl dei gratia Marchio Morauie. Monasterio Beate Marie Virginis in Gradice. et Abbati Conrado. eiusque Successoribus atque toti
sacro Conuentui Gradicensis Ecclesie in perpetuum. Cum principalem deceat honestatem. ex nobilitatis sibi innata beniuolentia. deuote assistentibus sibi in familiaris fidei obsequio. retribucionis informare
munus. equum est et salubriter magis ac decentius. quod Ecclesiam de a quo nobis omne bonum procedit. et Vniuersa consistunt. que matris domini electa sponse nobis ab ipso concessa protegimus. et eius honori
ita prouidemus et paci. quod nobis ab eadem continua in presidium fluant orationum munera. et pro uitaque presentibus sine quibus subsistere non potest. que ad eam inpartita sumus perpetua tribuant Vite eterne
gaudia. Amen. Nouerit itaque presens et futurum statum posterorum quoniam ad honorem dei et beate Virginis Marie in Gradice hanc gratiam libertatis in perpetuum obseruandam contulimus. et statutis litteris deno
minescendam dignum duximus. non petente aliquo munere corrupti uel Nobilium nostrorum mediante rogatu. sed solius diuine pietatis gratia inpulsi. accedente super hoc fratris nostri Ineliti Regis Boemie consensu
et mera uoluntate. Vniuersitati notum uidelicet. de in omnibus eam libertatem habere Gradicensem ecclesiam. quam se gaudere decet Velegradensis ecclesia. libertas autem quam statuimus et firmiter obseruandam decernimus hec est.
Omnes Villas et possessiones quas modo possidet Gradicensis ecclesia uel prius possedit uel est possessura. siue sint in excolendis siue in Boemia acquirendas uel acquisitas. ab omni onere tributorum. uectigalium. collatarum quocumque
ad principem spectantium seu ad christianos et aliarum omnium exactionum quotque nomine censeantur. esse absolutas uolumus et presentium exhibitione liberas esse declaramus. Addicientes ut nullus successorum nostrorum principum decetero per maliciam uel
bonorum iniqua seductus consilia ad iniuriam dei et ipsius ecclesie destructionem. uoluntatem suam apponat. aut hoc statutum nostrum in reiciendo sibi obitus aput deum. Nullus ergo pro Castro edificando uel reedificando seu opido forensi
uallando siue muniendo uel aliqua munitione expediendo. homines ipsius Gradicensis ecclesie audeat inquietare. Jus autem quod datur pro capite eis concedimus. hoc de fure statuentes. de si deprehensus fuerit in furto in possessionibus ecclesie occulte uel
manifeste. et coram iudicio conuictus fuerit. bona furis eidem remaneant ecclesie magistro. fur uero secundum quod placuit principi uel christianis. puniatur uel absoluatur. Illud eciam ius quod pro eo soluitur quod dicitur (zwod et medilgen). Quod si contumat
eis iudicium subire contempnens sepius monitus. Donec uel capite seu duello et non sumpto adium bonis ipsius ecclesie obtineat. Ita autem prout possunt aput christianos se expediant. Ad eo autem quod uocatur sthittorne liberos esse concedimus. pro
eo quod per deum se adiuua non per homines. Ad amissionem illam quod natiue dicitur. et a procuratoribus quod Vulgo narzloch uocatur. eciam iam dictam absoluimus. et ne Villas eius Camerarij intrent per quocumque negotio a castro per christianos missi inhibemus
Volumus autem. ut per nuncios tales significentur ipsius uel fratribus ecclesie. qui exteriorem curam domus agunt. quod ipsi illos ad iudicia citent ipsique homines et statuant die statuto per Judices et loco debito. Omne autem Vendicionis. et oblationis iudicij singens ad
Abbatem et fratres ecclesie reuoluatur. Si uero contumaces hoc statutum percipere. agentes. Camerarij uel quilibet tales in uillas ecclesie intrauerint uiolenter. quidquid eis euenit commodi uel incommodi sciant per mercede. Preterea ab
omnibus grauibus grauaminibus nouis. uectibus. consuetudinibus siue nouiter adinuentis. eidem prenominate de Gradice. libere esse statuimus. eidem supra dicta gratia et domini adiuuante. de per totam terram nostram fratres non soluant theloneum et
non theolonarij ab eis uel pedagium exigant. nisi mercator sit qui. illius theoloneo iniuste non retardetur. quod liberi in preteritum a iure theolonearij qui obitima Vulgo dicuntur sepius ausi sunt sibi propter usum suorum auariciam. Ad iura
in maiestatem nobis demente preiudicij. et bestia qui talia fieri admittit. et bestias inrecuperabiliter manerent suspensi. Ceterum quia specificare omnia non possumus. omnem utilitatem in Quatuordecim marcis siue in alijs ad nos
spectantem. uel successoribus nostris uel christianis nostris a nobis inprobatis. eidem remittimus. de plena et perfecta semper gaudeant libertate. et ut nullus ex nouis conditis contra statuta nostra audeat inponere summe inhibemus. Insuper
statuimus. ut quamquam Nobilium in supradicte ecclesie Villis uel agris procreandi seu metendi gratiam. intromisit. bannum meum. id est decem marcas auri componat. et ea dampna illata. in duplum restituant. uel si adeo summe maliciosi
et insani. ut non possint eos grangie uel uille. Abbas tollerare uel forte ipsi claustrum. extunc liceat fratribus et fratribus domus sui in offensis. inuolentes ipsos expellere. Huius autem libertatis a nobis concesse. et principali
munificencia donate. ipsius monasterij. successores nostros. uidelicet heredes. quos. deo largiente habebimus tutores constituimus ac defensores. Hoc statuentes. de si in priuilegij uiolatores in Camera meam successoribus meis. decem marcas
auri componat. Rogauimus eciam fratrem meum Inelitum Regem Boemie Wenceslaum. de ipsius libertati mee fauorabilem ac benignum regie animo preberet assensum. quod et fecit. ac sigilli sui regalis munimine. meum muniens presens
roborauit priuilegium. Insuper quia concors erat uoluntas et Vnanimes benignitas fratris mei serenissimi Regis et mea super inuicem communicata. Duplicandum dignum duximus. Venerabili patri meo Ruberto Olomucensi Episcopo. de per hanc
peticionem operam. que est inscripta. omnes uiolatores huius mei priuilegij per nos confirmati. excommunicatio Vinculo innodaret et pena grauiori percelleret. quod et fieri est et in signum huius facti placuit. quod ad meam peticionem cum duo mea sigilla
in testimonium magis euidens sigillum suum appenderet dominus Episcopus. quod et fecit. Hoc eciam quod superius obmissum est priuilegio inserere. de denatoribus et ciuiliatoribus qui holoti nuncupantur. statuimus. ne in Abbatis uel uille abbatis
procedant. sed de bona uoluntate Abbatis uel fratrum quid eis inpositum fuerit in caritate. inde ipsos contentos esse decernimus. Alioquin si intrusores se reddiderint. sicut antea de huiusmodi predictis est. eiectos dignos esse censemus. nec
eis quidquam gratie uel uniuersalium inpendatur. Huius rei testes sunt. Vlricus Dux Karinthie. Arnoldus Comes de Hukenswalk. Zvota Castellanus Olomucensis. Zbizslaus Camerarius. Prebor Judex. Zlauata. Bohuslaus filius
Zidicey. Abbas Gerlacus de Gradice. Onso. Vlricus. Vnaor. filij Gludonis. Vlado filius Onsonis. Jambrus. Stanebor. Cuzdebor. Milon Judex de Opauia. Zuiestse. Veneda dominus Greg. Votina frater eius. Burchardus Notarius
Opauiensis. Milidug. Dirsic frater ipsius. Wulfherus. Olomucenses. Theodericus prepositus Olomucensis. Wilhelmus decanus. Radozslaus Archidiaconus. Moyses Archidiaconus. Esaias Archidiaconus. Nicolaus Archidiaconus. Gerhardus Cantor. Bar
tholomeus Vicarius cantoris Olomucensis. Rathiborius Castellanus Brunensis. Andelicus. Jenzo. filij eius. Ztizslaus Camerarius Brunensis. Vcota Subcamerarius. Jacobus Judex. Albertus de Medlow. Stepso. Jimramus fratres ipsius. Rubinus.
Sillicus in Bruna. Pribizlaus de Malomerg. Bun. Cyrth. Sthasolow. frater ipsius. Pribislaus. Dirsizlaus. filij. Prusce. Bohuzlaus de Sdimirh. Hostaslaus de Sebetryn. Jerpoldus Castellanus de Medbor. Bocco auun
culus. Mutal frater ipsius. Gerhardus pater eorum. Naguid de Oresow. Vcelen. Jco filius eius. Predwor de Diuich. Pribislaus. Zauizlaus. Diua. filij eius. Jco de Bolesadiz. Cunon. Wilhelmus. Quirinus. Andielicus
Vierso. Camerarius. Hrut. Snoymenses. Vortesozlaus. Camerarius. siue exarchionisse. Acta sunt hec Anno incarnacionis dominice. Millesimo Ducentesimo Tricesimo quinto. Jndictione viij. Datum per manus Hylarij Notarij in
Bruna. v. kalendas Aprilis. Nos igitur Predecessorum nostrorum Vestigijs ex actibus salubribus inherere uolentes. ipsius quoque Gotskalci Abbatis Monasterij Gradicensis predicti. supplicationibus. fauorabiliter annuentes. predictas
litteras. prout de uerbo ad uerbum presentibus sunt inserte. Recognoscimus. innouamus. approbamus. ratificamus. et de certa scientia presens scripti patrocinio confirmamus. fidelibus nostris dilectis. Capitaneis. Camerarijs.
Purcrauijs. Poprauiatoribus. Judicibus. Ciuibus. ceterisque nostris Officialibus quibuscumque presentibus et futuris. sub optentu gratie nostre. tenore sub presenti precipientes. mandamus firmiter et districte. quatenus Monasterium Gradicense predictum. Abbatem.
Conuentum et quaslibet personas ipsius. in gratijs et libertatibus antedictis. non inpediant nec molestent. nec iniurias aliquas irrogare presumant. cassent. sicut indignationem nostram et penas predictas inremissibiliter uoluerint
euitare. In quorum omnium testimonium et robur perpetuo ualiturum presentes fieri et sigilli nostri iussimus appensione muniri. Actum et datum Brvne in die Pasce Anno domini Millesimo Trecentesimo Quadragesimo Tercio ~

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.