R1_DIRECT
857
CZ-NA > AZK-Zbraslav > 857
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Johannes dei gra(cia) Boem(ie) Rex Lucemburgen(sis) comes. Deuotis suis Abbati et conuentui Monasterij Aule Regie ordinis cistercien(sis) pragen(sis)
dyoc(esis) nobis dilectis gra(cia)m suam atq(ue) plenitudine(m) om(n)is boni. Non nu(m)q(uam) p(ro)pter inoportunas preces Princeps non concedenda concedit et
concedenda recludit. Sane v(est)re supplicaco(n)is talis erat tenor q(uo)d tempore quo de nouo Abbas in Monasterij extitit creatus non nullis ad
nos venientib(us) et petentib(us) a uobis ut ip(s)is aliquam summam pecunie recipiendam apud nouum sic creatum abbatem l(itte)ras n(ost)ras sup(er) hoc
Jmpetratis quandam consuetudinem pretendentes in noue creacionis noui abbatis fauorem. Propter quod plura incomoda (et) Jacturas vos
(et) d(i)c(tu)m Monasterium contingit subintrare. Supplicantes deuote ut vobis et d(i)c(t)o Monasterio de remedio prouideremus oportuno. Nos vero
v(est)ris supplicaco(n)ib(us) graciosius annuentes Consideratoq(ue) q(uo)d illa consuetudo pocius corruptela dici attenit. Vos (et) d(i)c(tu)m Monasterium a tali gra
uamine siue suffragio quod in creacione noui abbatis exposcitur ut p(re)mittitur Tenore presencium (et) in hijs scriptis liberamus siue liberos
nunciamus. Nolentes l(itte)ras quascumq(ue) a quibuscumq(ue) communiter vel diuisim impetratas a nobis q(uo)ad (et) forma ut p(re)dicitur vigoris habere
firmitatem. Quas nunc prout ex tunc decernimus nullius esse firmitatis siue roboris. Nec vos de cetero conuertere debere ad easdem
Jn cuius rei testimonium presentem litteram n(ost)re maiestatis sigillo n(ost)ro fecimus sigillari. datum parisius Anno d(omi)ni Millesimo Trecentesimo
quadragesimo d(omi)nica letare.