Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R3_PERIOD_CONTEXT

1077

CZ-NA > AZK > 1077

unassessedMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1077, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
In nomine domini amen Quia nil effugit temporis omnis que geruntur in tempore cum ipso pariter instar aque fluentis dilabuntur Sapientum vite decreuit inuencio vt que duratura fore decernunt litterar(um)
apicib(us) ad p(er)petuam rei memoriam exp(ri)mantur certis ex p(ar)te serie posteris pateat quicquid erat presencium ordinat(um) ordinatumq(ue) p(er)maneat inmobiliter postulat(ur) et asserit(ur) Nos igitur frater Bertholdus
dict(us) de Henneberg p(re)ceptor domor(um) hospitalis sancti Johannis Jherosolimitan(i) p(er) Boem(iam) Poloniam Morauiam Austriam Tenore presencium notum facimus vniu(er)sis p(re)sentib(us) et futur(is) q(uo)d nos de maturo
fr(at)r(u)m n(ost)ror(um) consilio et assensu illam n(ost)ram in Pragen(si) ciuitate Apud ecclesiam b(eat)e Laurencij que quondam erat templarior(um) ad nos Autem et ad ordinem n(ost)r(u)m vna cum cet(er)is iamdictor(um) tem
plarior(um) bonis est ex comissi(on)e decreto Sanctissimi in xp(ist)o patris d(omi)ni Clementis Pape quinti tociusq(ue) concilij nup(er) apud wiennam celebrati deuoluta Religiosis et in xp(ist)o deuotis dominab(us)
Priorisse ceterisq(ue) sororib(us) de Regula b(eat)i Augustini sub cura fr(at)r(u)m ordinis p(re)dicator(um) degen(er)antib(us) que n(un)c in suburbio ciuitatis Pragen(sis) sub mon(te) petrino sub titulo b(eat)e Anne comorantur
vendidimus cum domib(us) in ip(s)a ciuitate et extra ciuitatem existentib(us) Areis censib(us) et iurib(us) alijs ad dictas domos et aream et ad eandem p(er)tinencib(us) siue infra muros ciuitatis eiusdem et cum Jure
patronatus eiusdem ecclesie b(eat)e Laurencij que est in dicta ciuitate p(ro) centum et sexaginta sexagenis g(ro)ssor(um) denarior(um) Pragen(sium) pleno iure habendam tenendam et p(er)petuo ut p(ro)priis domini possiden
dam Pecuniam vero sup(ra)dictam confitemur p(re)sentib(us) nos ab eisdem sororib(us) plenarie et exintegro recepisse et p(ro)mittim(us) n(on) venire cont(ra) p(re)dictam vendicionem quouismodo nec eam vllo tempore inposter(um)
reuocare Renunciam(us) insup(er) omni iuri canonico seu ciuili litteris seu p(ri)uilegiis ordini n(ost)ro a sede ap(osto)lica concessis seu concedendis que vel quod nobis possent in talib(us) suffragari Ac specialiter
statutis seu consuetudinib(us) Pragen(sis) ciuitatis Renunciamus eciam auxilio iuris pecunie non numerate n(on) assignate non solute Renunciam(us) p(re)terea beneficio restitucionis in integrum et genera
liter et specialiter omni auxilio iuris quod nobis posset compet(er)e ad forum quodcu(m)q(ue) in aliquo resarciendum In cui(us) rei testimoniu(m) presentes litteras fieri iussimus n(ost)ro q(ue) ac conuentus
fr(at)r(u)m ordinis n(ost)ri siti Prage in pede pontis ad b(eat)am v(ir)ginem sigillor(um) munimine fecimus roborari Acta sunt hec in p(re)sencia fr(at)r(u)m n(ost)ror(um) wanthari comendatoris Conradi p(ri)oris Bartol
di custodis wlframi thetonis francisci Johannis Conradi Henrici vlrici Nycolai Liphardi wichonis frid(er)ici Johannis Alberti H(er)manni vlrici Datum Prage Anno domini
Millesimo Trecentesimo Terciodecimo vij Idus Maij Indiccione xj

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.