Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R3_PERIOD_CONTEXT

1332

CZ-NA > AZK > 1332

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1332, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Bonifatius ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei Dilectis in (Christ)o filiabus . . Abbatisse et Conuentui Monasterij in
Egra ordinis sancte clare Ratisponen(sis) dioc(esis) Sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Sacrosancta Roman(a) eccl(esi)a deuotos et humiles fi
lios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit. et ne prauor(um) hominum molestiis agitentur eos tamqua(m)
pia mater sue protectionis munimine confouere. Ea propter dilecte in (Christ)o filie u(est)ris iustis postulationibus
grato concurrentes assensu personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipate cum omnibus
bonis que in presentiar(um) rationabiliter possidet aut in futur(um) iustis modis prestante domino poterit adipisci
sub beati Petri et n(ost)ra protectione suscipimus. specialiter autem terras domos prata uineas ortos et alia bona
u(est)ra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos Monasterio u(est)ro auctoritate ap(osto)lica confir
mamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pagina(m) n(ost)re protectionis et confir
mationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omni
potentis dei et beator(um) Petri et Pauli apostolor(um) eius se nouerit incursurum. Dat(um) apud Vrbemueterem
Id(ibus) Iulij Pontificatus n(ost)ri Anno Tertio:

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.