Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R3_PERIOD_CONTEXT

1628

CZ-NA > AZK > 1628

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1628, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Noverint universi presentes litteras inspecturi, quod Nos Anicka de Czwabemicz sive de Hmanicz mera spontanea voluntate duas proprias villas nostras Zalsie et Slu
pono prope civitatem Gnezd sitas, cum agris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis, redditibus, iurisperitis, iudiciis, utilitatibus et pertinenciis universis, viris religiosis
fratri Nicolao priori, conventui eorumque successoribus in Zderaz ante Pragam ordinis sepulcri Christi pro trecentis et duodecim sexagenis grossorum Pragensium in quibus nul
lam suam Brebrzina per nos impignoratam in ardua nostra necessitate eidem priori obligavimus, et ipsas omnes pro nobis eisdem iuxta precium persolverunt. Insuper pro
centum sexagenis racione dampnorum, quia propter nos proh dolor alienaverunt alia plurima sua bona, vendidimus, tradidimus, iure hereditario in perpetuum et inpos
sessionem presentem passivam dimittimus bona eadem et polamie, recognoscentes coram presentibus de iusto precio unius de bonis propriis ecclesie sue, casu
inductum in possessione eorum predictorum. Et ubi ipse ville plus valent quam precium pecunia ut valebunt, hoc plus eisdem donamus et liberaliter relaxamus, quia in
pie memorie genitores ipsam fundaverunt, ipsamque (et ibi) corporaliter requiescunt. Nosque ibidem elegimus sepulturam. Et propter peticiones et notas ipsorum fratrum die noctuque
deo servientes nos cum rebus suis semper pacati fuerunt. Promittimusque pro nobis et aliis quibuslibet utriusque ville et omne ius eorum ab omni homine iure evincere, defendere, a nullo super
tibus disbrigare. Ipsamque tradicionem et omnia et singula supradicta data fide nostre inmittentes, in vera spacio nos habere ac habuisse firmiter promittimus. Ab omnibus nobis evictoribus
et aliis quibuslibet, ac ipsos fratres et eorum successores indempnes in hiis penitus conservare, nec contra factum venire vel deficere. Dantes prefatis reverendissimis plenam
potestatem, si nos disbrigaverimus, vel non expleverimus predicta omnia vel aliquid eorum, ipsos fratres vel alium quemcumque ipsorum nomine sine ordine iudiciario inducendi et defenden
di ad possidendum et habendum alia bona nostra libera et iurata per nos ubicumque habita et habenda, preter pecuniam, dampna et expensas totaliter eorundem. De quibus omnibus
dampnis et expensis hiis et extra promittimus, petamus ac volumus ipsos reverendissimos omnia nobis fieri plene credi verbo simplici absque duorum fratrum prepositi. Et renunciamus
res pro nobis heredibus nostris personis nobis coniunctis et successoribus universis ipsis villis et pertinenciis earundem. Ac omni iuris canonici et civilis privilegio, statuto, rescripto
invocato in integrum restitucionis, spoliis, vi, dolo, et prescriptis, necnon plurium precium decepcioni, mali eciam cuiuslibet, alio iure ut sit auxilio, quo nobis vel quibuscumque predictis personis
nobis coniunctis aut successoribus contra omnia et singula supradicta competere vel posset competere in futurum. Hec autem omnia et singula ad perpetuam firmitatem divini prepositi prepositi
domini nostri regis, in ea habere confirmari ac in tabulis eius perennari annuimus. In quorum omnium robur et testimonium presentes litteras fieri et sigillis nostro et nobilium
virorum dominorum Hynconis de Duba purgravii Pragensi, Henrici de Lipa subcamerarii Boemie, Vlrici de Rziczano iudicis curie domini Iohannis de Wartenberk camerarii, Be
endicti prepositi, Vladori de Wissonsteyn, Hrabissii de Pabienicz, Zbyssonis de Przissimas, Othonis de Schow obtinuimus communiri. Testes sunt predicti domini ac hii nobi
les Lypocz de Ledecz, Chotiebor de Rziczano, Fridricus de Omay, Czenik de Lowny, Bohuslaus Hayek, Lepoldus de Wgezd, scilicet et hii eciam aulici comites
Bvrzezimirius de Wawrzinecz, Hogerius de Turzicho, Albertus de Andrzelip, Gvido frater eius, Bohuslaus de Dobrzienicz, Zauissius de Rziczowicz
et famuli nostri Nicolaus de Goldicz, Pesco de Homsicz, Havilus de Oborowicz, cum pluribus aliis fide dignis. Datum Prage in ambitu sancti Clementis
in pede pontis Pragensi fratrum predicatorum. Anno domini millesimo trecentesimo nono, vii kalendas Augusti. Indiccione septima.

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.