Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R5_WEAK

3

CZ-NA > RA > 3

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
3, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Nos Cristanus miseracione diuina abbas totusq(ue) co(n)uentus breunouien(sis) Monasterij ordinis s(an)c(t)i b(e)n(e)dicti vniuersis hanc paginam inspectu
ris salutem in d(omi)no ih(es)u xp(ist)o. Ne gestar(um) reru(m) memoria processu temporis euanescat et pereat discretor(um) viror(um) prudencia solet eas per
litteras eternare. Vobis igitur vniuersis ac singulis v(est)r(u)m innotescat quod nos de co(n)sensu venerabilis patris et domini n(ost)ri thobie pra
gensis ep(iscop)i eccl(esi)am b(ea)ti thome iuxta muros ciuitatis noue sub castro pragensi sitam ac ius patronatus ip(s)ius cum fundo et cimiterio
eius tantum honestis et religiosis viris fratribus heremitis ordinis s(an)c(t)i augustini aput predictam eccl(esi)am b(ea)ti thome deo perpetuo famu
lari volentibus tam presentibus quam futuris et eor(um) ordini supra dicto ob reuerenciam dei omnipotentis ac religionis honestatem
attendentes nichilominus serenissimi principis domini nostri Wencezlai incliti heredis et domini regni bohemie ac Marchionatus
morauie piam et humilem peticionem co(n)cedimus transferentes in eos plenum eiusdem eccl(esi)e et prefati iuris patronatus ac pretacti
fundi et predicti cimiterij dominium libera et spontanea voluntate ab ip(s)is fratribus et successoribus eorum quibuslibet huius r(aci)onabilis
ac iuste donacionis titulo possidendum tenendum et habendum libere pacifice ac quiete obiectione iuris cuiuslibet imposterum quiescente
et co(n)tradiccione qualibet non obstante. In cuius rei testimonium et robur perpetuo valiturum presens priuilegium fieri et sigillis nostris
fecimus co(m)muniri. Datum in breunau(ia) Anno d(omi)ni Millesimo ducentesimo octogesimo sexto quinto Jdus augusti Quarte decime Jndictionis

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.