Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R4_AFTERLIFE

82

CZ-NA > RA > 82

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
82, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Wenceslaus dei gracia Romanor(um) Rex semper Augustus et Boemie Rex Notum facimus tenore presenciu(m) vniuersis Q(uo)d nos ad laudem (et) gloria(m)
omnipotentis dei et intemerate genitricis eius virginis Marie necnon diuini cultus augmentum ac eciam inspectis benigne fidelibus (et) indefess(is)
seruicijs quibus felicis recordacionis Serenissimo principi d(omi)no Karolo Romanor(um) Jmpatori semper Augusto et Boemie Regi d(omi)no ac genitori n(ost)ro
karissimo ac eciam nobis Nobilis Albertus senior de Kolowrat fidelis n(oste)r dilect(us) grate complacuit nobis cotidie complacet (et) complace(re) debebit q(u)amdius
infuturum Animo deliberato et maturo consilio prehabito Religiosos priorem et Conuentum Monasterij beate virginis in Roczow ordinis sancti
Augustini Pragen(sis) diocesis quod idem Albertus fundauit et dotauit necnon eiusdem Monasterij bona per ip(su)m Albertum dotata intabulata et suis
litteris roborata Quas eciam fundacionem dotacionem ac l(itte)ras prefatus genitor noster ac eciam nos confirmauimus prout de hoc sunt confecte l(itte)re
continencie plenioris in n(ost)ram et Regni n(ost)ri Boemie proteccionem et tuicionem recepimus ac de certa n(ost)ra sciencia tenore presenciu(m) recipimus gracio
se Mandantes vniuersis et singulis principibus Ecclesiasticis (et) Secularibus Baronibus Nobilibus Militibus Clientibus Burggrauiis Officialib(us)
Ciuitatum Opidor(um) et villarum vniuersitatibus et Rectoribus eorundem ceteris q(ue) n(ost)ris et Regni n(ost)ri Boemie Subditis et fidelibus qui sunt uel
pro tempore fuerint Q(ua)t(en)us prefatos priorem et Conuentum predicti Monasterij ac eciam Monasteriu(m) ip(su)m in possessione bonor(um) huiusmodi necnon
in Juribus (et) libertatibus ecclesiasticis ip(s)os non impediant nec impediri permittant per quempiam quouismodo Sed pocius circa eadem n(ost)ro (et) Regni
n(ost)ri Boemie nomine manuteneant protegant et efficaciter tueantur Prout indignacionem n(ost)ram grauissimam voluerint euitare Presencium
sub Regie n(ost)re Maiestatis Sigillo testimonio litterarum Datum Prage Anno domini Millesimo Trecentesimo Octuagesimoquarto die vice
simatercia Aprilis Regnor(um) n(ost)rorum Anno Boemie vicesimoprimo Roman(orum) vero Octauo
Ad man(datum) d(omini) Reg(is)
Jo(hannes) Jawre(n)s(is)

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.