Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R3_PERIOD_CONTEXT

185

CZ-NA > RKr > 185

unassessedMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 3
185, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
In nomine domini amen. Ne ea que in tempore fiunt simul cum tempore labantur, iustum est ea scripto redigi
et litterarum testimonio perhennari. Ego frater |H|enricus dictus Crux preceptor domus sancte Marie hospitalis in Clarouia
notum facio vniuersis presentibus et futuris, quod de voluntate et consensu summi magistri de auxilio ac fauore tocius
conuentus nostri vendidimus et tradidimus discreto viro magistro |P|etroni ciui in |P|raga vnam curiam ad colendam
quandam terram ex parte nostra sitam in |P|raga ad dies vite sue. Nec non vxori sue |K|atherine ad dies vite sue habendam
possidendam, ita tamen quod de eadem curia et terra nobis et domui nostre annuatim in festo sancti |G|eorgii quatuor
sexaginta denariorum monete |P|ragensis soluere tenebuntur. Si vero in festo sancti |G|eorgii non soluerint, extunc infra octauam
censum non debent grauare soluere aut exsoluere. Si vero aliquis in hac curia tam ex parte sua ipsius siue vxoris nullum
vel post decessum ipsorum nullus heres aut aliquis locatus in hospitali nostro non debet omnino assumere pro eadem pecunia
impignorando extorquendo vel quocumque modo alienando, sed post decessum ipsorum ad nos et ad domum nostram libere deuol
uetur vt ipsam curiam ad vsum fratrum nostrorum libere possimus ordinare. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus et sigilli nostri
evidentia muniri. Testes autem huius rei sunt hii: dominus |P|etrus plebanus in |P|raga, dominus |I|ohannes capellanus noster, dominus |H|enricus
<transcript stopped because model output began looping; manual review required>

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.