Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R5_WEAK

1057

CZ-NA > RM > 1057

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 3
1057, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Alexander ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei Venerabilibus fr(atr)ibus. Archiep(iscop)is. Ep(iscop)is. et Dilectis filiis abbatibus priorib(us)
et uniuersis eccl(esi)ar(um) p(re)latis. ad quos littere iste puenerint. Sal(utem). et ap(osto)licam ben(edictionem). Dilecti filij n(ost)ri fr(atr)es iero
solimitani hospitalis. grauem contra uos deposuerunt in auditorio n(ost)ro querelam. quod tercia(m) partem eor(um)
que illis in testamento legantur. p(ro) u(est)re uoluntatis arbitrio extorquetis. (et) alia grauamina multimodam irro
gantes. p(ro) litteris n(ost)ris nullam eis curatis iusticiam exhibere. Q(uon)i(a)m igitur sic uobis adesse uolumus. q(uo)d
memoratis fr(atr)ibus in sua deesse iusticia minime uideamur. uniuersitati u(est)re p(er) ap(osto)lica scripta mandamus
atq(ue) precipimus. quatinus de his que memoratis fr(atr)ibus dantur ab aliquibus in sanitate uel in infirmita
te. si postea conualuerint. aut apud alios tumulati fuerint. portione(m) aliquam non queratis. De aliis
uero parrochianis uestris qui laborantes in extremis. apud p(re)dictos fr(atr)es eligunt sepeliri. quarta sitis
testamenti parte contenti. nec aliquid ab eis amplius exigatis. sed nec sepulturam quam p(er) indulgentiam
apostolice sedis habere noscuntur. occasione ista quisquam u(est)r(u)m impedire contendat. Taliter autem ab
ipsorum molestiis uos abstinere. et parrochianos u(est)ros compescere studeatis. ut nec ipsi pro defectu iusticie
ad presentiam n(ost)ram laborent. nec uos de negligentia pontificalis officij. uel contemptu possitis mandati
ap(osto)lici reprehendi Nos eni(m) cum uniuersis dei fidelibus ex iniuncto nobis officio simus debitores. p(re)dictis
fr(atr)ibus tanto fortius tenemur adesse. quanto ea que ipsis beneficia conferuntur. ad maiorem orienta
lis terre utilitatem. (et) pauperum (christ)i subsidium. non est dubium prouenire. Nec parum potest
diuinum formidare iudicium. quisquis eos. immo (christu)m in eis fuerit p(er)secutus. cu(m) dicturus d(omi)n(u)s
in fine legat(ur). Q(uo)d uni ex minimis meis fecistis. michi fecistis. Dat(um). Lateran(i). k(a)l(endis). Ivnij.

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.