Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R2_STRONG

1133

CZ-NA > RM > 1133

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1133, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Urbanus ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei Dilectis filijs Magistro et fratribus hospitalis sancti
Johannis Jerl(i)mitan(i) Sal(u)t(em) et ap(ost)licam ben(edictionem). Cum a nobis petitur quod iustum est et
honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis / ut id per sol(l)icitudinem officij
n(ost)ri ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecti in domino filij u(est)ris iustis postu
lacionibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus n(ost)ris Roman(is)
Pontificibus siue per priuilegia seu alias indulgencias uobis et hospitali u(est)ro concessas necnon li
bertates et exempciones secularium exactionum a regibus et principibus et alijs xp(ist)i fidelibus
rationabiliter uobis et hospitali predicto indultas sicut eas iuste et pacifice obtinetis uobis et per
uos eidem hospitali auc(tori)tate ap(ost)lica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re confirmacionis infringere uel ei ausu teme
rario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beator(um)
Petri et Pauli ap(osto)lor(um) eius se nouerit incursurum. Dat(um) Auinion(e) ij k(a)l(endas) Julij
Pontificatus n(ost)ri Anno Tercio :~

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.