R5_WEAK
1158
CZ-NA > RM > 1158
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Per Apostolicas Literas sub die 28 Martii huius anni, restituto a SS(issi)mo D(omino) N(ostro)
Leone PP. XIII. supremo S. Ordinis Hierosolymitani Magisterio, cum omnibus
obligationibus et oneribus iuxta statuta Ordinis et Apostolicas Constitutiones, nec
non cum omnibus honoribus, gratiis et privilegiis, quibus Magni Magistri praede
cessores gavisi sunt, hodiernus Magnus Magister Exc(ellentissi)mus et R(everendissi)mus D(ominus) Ioannes Ba
ptista Ceschi a Sancta Cruce S. Congregationem Caeremonialem adivit, postulans
sibi declarari, quae privilegia et honores dignitati suae competant, dum sacris fun
ctionibus pontificiis accedet.
S. Congregatio infrascripta die in Vaticanis aedibus adunata, mature perpensis
et serio consideratis tum documentis exhibitis tum actualibus rerum circumstan
tiis, in eo sensu fuit:
Ut, excluso antiquo more sedendi aut in plano solii pontificii, aut inter Cardinales,
quum Magister (dummodo formalem aut militarem debitam vestem induat) sacris pon
tificiis functionibus intererit, eius usui a latere tribunae pro regiis personis in pontificio
sacello constructae, altera divisa pro eodem Magistro constituatur, in qua, a duobus
fratribus equitibus militari veste indutis associatus, Sacris interesse queat.
In accessu aut recessu vel ad palatium apostolicum, vel ad ecclesias, in quibus
Sacra solemnia a Summo Pontifice peraguntur, a duobus Helvetiae cohortis militibus
et a scutifero pontificio honoris causa associabitur.
Eadem servabitur methodus in publicis Consistoriis et in solemni Sanctissimi
Corporis Christi supplicatione.
In festo vero Purificationis B. M. V., feria IV cinerum, Dominica in palmis et
Sabbato in albis, quando distribuuntur Cerei Agnus Dei, si eidem Magistro formali
veste seu magna tunica induto placebit ad solium accedere pro recipienda a Summo
Pontifice candela, cinere, palma et cereis Agnus Dei, post Cardinales omnes procedet.
In aula pontificia eosdem assequetur honores, quibus S. R. E. Cardinales hone
stantur.