Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R5_WEAK

1178

CZ-NA > RM > 1178

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1178, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Clemens ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Carissimo in (christ)o filio . . Illustri Regi Boemie salt(em) (et) ap(osto)licam ben(edictionem). Si uelit excellencia regia catholicor(um) sacri principum memoriam profecto comperiet
per ip(s)or(um) clemenciam pia loca defensata non solum ab incursibus malignor(um) sed ea donata libertatib(us) et possessionibus alijs(que) bonis multipliciter ampliata. propter quod honori
tuo conuenit et saluti ut eor(um) imitando uestigia loca eadem et personas ecclesiasticas diuinis obsequijs deputatas toto corde diligas eaq(ue) defendas fauoris presidio specialis.
Cum igitur dilecti filij . . prior et fratres Hospitalis Jer(osol)imitan(i) in Boemia cupiant sicut asserunt tui fauoris obtinere presidium ut a malignantium expediti molestijs
liberius possint seruicijs intendere redemptoris. Serenitatem tuam rogandam duximus attentius (et) hortandam. quatinus pie considerans q(uo)d ijdem prior (et) fratres
non solum sua uerumeciam semetip(s)os salubriter abnegantes contra inimicos crucis (christ)i pro fidei defensione pugnando se morti exponere non formidant. pensans eciam
q(uo)d eor(um) bona in conseruatione(m) terre sancte ac alia pietatis opera conuertuntur eosdem priorem et fratres ac homines suos et presertim in gratiam p(at)ris
n(ost)ri (et) aplice sedis reuerentia(m) propensius habeas commendatos teq(ue) ip(s)is exhibeas in Regio fauore munificum (et) in cunctis eor(um) oportunitatibus gratiosum.
non permittens eos uel dictos homines ab aliquibus tue ditioni subiectis quantum in te fuerit molestari. Jta q(uo)d eisdem priore ac fratribus
gaudentibus te ip(s)is reperisse propicium tibi exinde a bonor(um) retributore omnium perennis uite premium et a nobis condigna proueniat actio
gratiar(um). Dat(um) Viterbij k(a)l(endas) Martij Pontificatus n(ost)ri Anno Quarto.

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.