Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R5_WEAK

1210

CZ-NA > RM > 1210

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1210, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
F R A T E R philippus de villers lisleadam dei gra(cia) sacre domus hospitalis Sancti Joannis Jherosolymitani Mag(iste)r humilis pauperumq(ue) Jesu xpi(christi) custos, Et nos Baiuliui
Priores Preceptores & f(rat)res Consilium completum ad dei & Religionis n(ost)re obsequia celebrantes venerando ac Religioso in xpo(christo) nobis p(re)char(issi)mo f(rat)ri Joanni de rosenberg Prioratus n(ost)ri boemie Priori Seu eius in eodem Prioratu
Locumtenenti Salutem in d(omi)no & n(ost)ris firmiter obedire mandatis. Grauissimam perpetuoq(ue) deflendam Religionis n(ost)re immo totius xpiane(christiane) Reipublice iacturam totum iam p(er) orbem uulgatam non est, ut ~apud te aliosue~
ordinis n(ost)ri milites longo deploremus sermone, tum quod accepti uulneris dolor tibi ip(s)iq(ue) nobiscum co(mmun)is esse debet, Tum vel maxime q(uod) adeo acerba nobis est tanti casus commemoratio, ut ea protinus in fletum & lachrymas nos
prorumpere cogat. Ecquid enim infelicius calamitosius omniq(ue) commiseratione dignius nobis contingere poterat, q(uam) post tot acerrimos perhorrendosq(ue) Turcarum conflictus arctissimamq(ue) sex mensium obsidionem defectis pene rebus
omnibus ad urbis defensionem necessarijs nullo prorsus xpianorum(christianorum) subsidio adiuti ab ea tandem insula, quam ingenti cum hostium terrore ingiq(ue) xpiane(christiane) plebis tutela quattuordecim supra ducentos annos inhabitauimus
Tam misere eici deturbari ac exterminari. Post lamentabilem cuius amissionem ceterarumq(ue) insularum & arcium n(ost)ri ordinis ditioni in oriente subditarum, in almam urbem Romam innumeras & terra & mari
erumnas perpessi nos tandem contulimus, felicis recordationis pape Adriani pedes osculaturi atq(ue) n(ost)ros eidem casus enarraturi, Quod cum ob insperatum eius decessum minime licuit, Tantisper Rome substitimus donec
Sanctissimus D(omi)n(u)s n(oste)r Clemens Septimus diuina prouidentia pontifex maximus in supremi apostolatus fastigium assumptus est. qui cum a p(ri)ma pueritia usq(ue) ad eam etatem qua ad Cardinalatus dignitatem euectus est
n(ost)ri ordinis habitum gestauerit & in ip(s)o Cardinalatu prelibatum ordinem in eius fidem & patrocinium libentissime susceperit, dici vix potest quanta animi n(ost)ri propensione ducatur in Juuando ornandoq(ue) ordine
n(ost)ro quantaq(ue) in ip(su)m dilectione vere paterna nos omnes prosequatur. quippe cum humanissime nos exceperit quandiu rome fuimus ac in publicum e(t) vocauerit consistorium ubi luculentissimam n(ost)ro totiusq(ue) religionis
nomine habitam or(ati)onem perbenigne audiuit. Quam ad te mittimus, ut clarius ueriusq(ue) precipue deditionis n(ost)re cause nonnullis isthic de nobis perperam obloquentibus innotescant. Premissis itaq(ue) ex animi n(ost)ri sententia
(annuente deo) peractis, Stabilimentorum immunitatum libertatum exemptionum ac omnium & quorumcumq(ue) ordinis n(ost)ri priuilegiorum confirmationem ac innouationem ab eius S(anctita)te sacrosanctaq(ue) sede ap(ostoli)ca obtinuimus
longe quidem ampliorem & fauorabiliorem q(uam) ullis anteac temporibus quisquam predecessorum n(ost)rorum eam adeptus fuit. Ob que superos precamur, ut eius Sanctitatem diutissime superstitem perpetuoq(ue) felicem conseruet.
que demum Ciuitatem viterbij unius diei itinere ab urbe roma & tyrreno pelago distantem urbem profecto aeris salubritate, ac commeatuum aliarumq(ue) rerum n(ost)ri conuentus sustentationi necessariarum ad p(ri)me aptam
nobis tandiu inhabitandam concessit, donec melior n(ost)req(ue) militie congruentior locus aliquis (celesti fauente gr(ati)a) nobis concessus fu(er)it, quem tamen vix nos assequuturos coniicimus, priusquam mutue principum seditiones
Turbulenteq(ue) bellorum undiq(ue) strepentium procelle resederint & optata pacis tranquillitas illuxerit. In hanc itaq(ue) urbem ex Roma commigrauimus, ubi summa ope nobis enitendum est, omniq(ue) studio contendend(um) ut
que belli calamitas tanteq(ue) cladis accepte casus subuertit disturbauit penitusq(ue) confudit, Ea sagaci consilio prouidaq(ue) ratione componantur ordinentur ac in pristinu(m) status quantum licuerit formam redigantur, salubre &
veluti nouu(m) religionis & conuentus regimen instituatur, deprauati religiosorum mores reformentur, negotia statum & conseruationem ordinis n(ost)ri concernentia sedulo pertractentur, superflua amputentur, necessaria
procurentur, utilia excogitentur, debita Religionis exigantur, quotidianis sumptibus modus imponatur, exigue n(ost)ri co(mmun)is erarij facultates subtententur, ac demum laudabilis quidam viuendi ritus salutarisq(ue) norma instituatur
ut religionis n(ost)re apud omnes estimatio & conseruetur & augeatur. que sane omnia cum sine g(e)n(er)ali cap(itu)lo supremam in ordinis auct(oritat)em obtinente nullatenus a nobis effici queant. Jdeo serie p(rese)ntium cum matura
deliberatione n(ost)ri venerandi consilij completi tibi insinuamus & notificamus q(uod) prefatum cap(itu)l(u)m g(e)n(er)ale celebrabitur (diuino suffragante auxilio) p(ri)ma dominica mensis septembris proxime venturi, ad effectum
premissorum. Ea p(ro)pter te venerandum priorem monemus hortamur & si opus sit in vim vere obedientie tibi precipimus, ut ad dictum cap(itu)l(u)m die prefixa p(er) te p(ro)cur(ator)em ad id sp(eci)al(ite)r constitutum & de generalibus
ac particularibus negocijs istius prioratus sufficienter instructum compareas, ut his in dicto cap(itu)lo propositis oportuna adhibeantur remedia. Preterea tibi & in tua absentia Locumtenenti tuo mandamus, ut receptis
p(rese)ntibus cap(itu)l(u)m seu congregationem prouincialem istius prioratus conuoces & celebres, ubi consultatione prius habita duos preceptores in p(ro)cur(ator)es p(re)ceptorum dicti prioratus de negocijs eorum bene instructos eligi &
constitui facies ad interessend(um) antedicti cap(itu)li g(e)n(er)alis celebrationi consultationibus ordinationibusq(ue) eiusdem ac sexdecim venerabilium cap(itu)larium illis consentient(ium). Et q(uonia)m intelleximus nonnullos preceptores isthic esse
ferendis religionis oneribus non mediocriter aptos, tibi p(re)cipimus ut ex ip(s)is duos aut tres tibi beneuisos ad nos venire Jubeas in virtute sancte obedientie ac sub penis inobedientibus inflictis. Postremo nos certiores
efficies de vero valore annuorum reddituum & prouentuum baiuliatus n(ost)ri marchie, ut eo cognito ordinariam ut par est p(ro) p(re)fati baiuliatus responsionem co(mmun)i erario exoluenda(m) taxare valeamus. In Cuius rei
testimonium bulla n(ost)ra communis plumbea p(rese)ntibus est appensa Datum viterbij die decima septima mensis Junij Mill(esi)mo quingent(esi)mo vigesimo quinto

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.