R5_WEAK
1520
CZ-NA > RM > 1520
mediumMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Zbyneck Bercka Baro de Duba et in Straconicz Ordinis Miliciae S(ancti) Iohannis Hierosolimitani Prioratus per Bohemiam, Moraviam, Silesiam, Poloniam,
Austriam, Stiriam, Carinthiam et Carniolam Prior generalis et Magister, Sacrae Romanae Regiae Maiestatis Cammerarius, atq(ue) Serenissimi Ferdinandi Archi
ducis Austriae Supremus Cammerarius. Reverendo et Magnifico Domino Ludovico libero Domino a Polweyller Ordinis praefati militi et fratri in Christo
nobis sincere dilecto. Salutem in Domino sinceram et fraternam Charitatem. Religionis Zelus, vitae et morum gravitas et alia quam plurima virtutum
merita quibus apud nos non mediocriter per Serenissimum Ferdinandum Romanorum Hungariae Bohemiaeque Regem Dominum nostrum Clementissimum commendatus
efficiunt, quod tuis mentis ac virtutibus paria referamus, maiorem inde concipientes spem, quod diligens tua administratio in confiso regimine ad laudem Dei Opt(imi) Max(imi)
aedificationem proximorum et honorem decoremq(ue) nostrae Sacrae Religionis et militiae eundem nobis magis ac magis reddet commendatiorem. Ea propter Reverende ac
Magnifice vir Domine Ludovice miles et frater nobis in Christo sincere dilecte, domus seu praeceptorias in Baiulia nostra Austriae sitas videlicet Meilpergk domus in fur
stenfeldt et Melmgk conferimus et committimus, cum omnibus et singulis earundem membris, iuribus et pertinentiis omnibus ad praedictas domus spectantibus vel
spectare et pertinere quomodolibet debentibus et quocunq(ue) modo illas praedecessores tui Praeceptores seu Commendatores iam dictae Religionis nostrae fratres professi, confisos ha
buerunt tenuerunt et possederunt aut habere, tenere et possidere debuerunt ad habendas, tenendas, regendas, ampliandas, et meliorandas tam in Spiritualibus quam in tempo
ralibus tam in capite quam in membris iuxta ritum et consuetudinem sacri Ordinis nostri. Ceterum ne omittas quot annis reddere nobis, quod de more solvitur a singulis prae
ceptoribus publico militiae nostrae aerario pensionem vel ut vocant responsionem infallibiliter circa festum D(omini) Iohannis Baptistae patroni et tutelaris nostri sub poena et mulcta
contra male solventes Stabilimentis nostris expressa et aliis oneribus impositis seu imponendis iuxta communem ritum aliarum praeceptoriarum Prioratus nostri Bohemiae.
Attamen hanc collationem nostram de eisdem praeceptoriis in aliquo non obstante ad tempora duntaxat vitae tuae durantem, autoritate nostra qua fungimur et virtute prae
sentium in praedictis domibus Mailpergk, furstenfeldt, et Melmgk, praeceptorem et Commendatorem constituimus et confirmamus. Committentes curam et regimen
bonorum, iuriumq(ue) earundem defensionem et augmentum. Quamobrem omnibus et singulis Ordinis nostri fratribus, hominibus vasallis, homagiis et quibusvis aliis
nobis subditis in iam dictis Commendis aut praeceptoriis constitutis et ad easdem spectantibus praesentibus et futuris sub virtute Sanctae obedientiae et Sacramento iuramen
ti, fidelitatis et homagii quibus nobis et dictis domibus obligamini, praecipientes mandamus ut tibi tanq(uam) suo praeceptori reverenter pareant, obediant et intendant atq(ue)
in omnibus rebus concernentibus saepe dictarum praeceptoriarum nostriq(ue) Ordinis decorem et utilitatem suum consilium praebeant et manus porrigant adiutrices quo
ciescunq(ue) necessitas postulaverit et tu eos duxeris requirendos. Tibi vero frater in Ch(rist)o Charissime praecipimus in virtute Sanctae illibatae obedientiae et iuramento
Deo et Sancto Iohanni tutelari nostro, praestitis ne sub praetextu eiusmodi collationis nostrae et confirmationis quicq(uam) de bonis et iuribus saepe dictarum domorum vendas,
des, impignores, commutes, dissipes, aut quovis colore quaesito extra nostram religionem alienes et transferas. Si vero quomodolibet contra hanc nostram inhibitio
nem, quod non speramus, quicq(uam) attentare praesumpseris ex nunc quam pro ex tunc, ex tunc quam pro ex nunc illud vel illa cassamus et decernimus inania atq(ue)
praedictam collationem irritam facimus et prorsus nullius existere efficatiae et valoris. In cuius rei evidens robur et testimonium Sigillum Prioratus nostri in Gene
rali conventione subappendi curavimus, praesentibus Reverendis, Magnificis, Generosis, Strenuis et religiosis fratribus Ordinis nostri Domino Wenceslao
Barone de Hasenburgk praefati Ordinis nostri milite et fratre et Electo coadiutore Prioratus nostri. Domino Casparo de Hobergk Commendatore in Olßa Sere
nissimi Bohemorum Regis Maximiliani Supremo Curiae Marscalco, Locumtenente in Baiulia Silesiae Domino Georgio Prascowski de Proscow Commenda
tore in Giebnick praefati Regis Bohemiae Cammerario. Domino Nicolao de Waldaw Commendatore in Glaz. Domino Christophero Barone de Wartenbergk
Commendatore Zittaw, Hirschfeldt, et Lembergk. Domino Georgio Lessotha de Steblau Commendatore in Oppavia et Makau. Domino Iosepho Hohenwarter
de Gorlstain Com(men)datore domus Stricomensis Sereniss(imi) Ferdinandi Archiducis Austriae Cammerario D(omino) Gregorio subpriore D(omino) Matthia D(omino) Petro presby
teris et fratribus conventus nostri Straconicensis. Datum in conventu nostro Straconicensi vltima die Mensis Ianuarij Anno M. D L V.