R5_WEAK
1529
CZ-NA > RM > 1529
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Frater Don Raymundus de Perellos, et Rocafull
Dei gratia Sacræ Domus Hospitalis S(anc)ti Joannis Hierosolimitani, et militaris Ordinis Sancti Sepulchri Dominici Magister humilis, pauperumque Jesu Christi Custos. Venerando
Religioso in Christo nobis præcharissimo Fratri Carolo Leopoldo Comiti de Herberstein Ordinis nostri Magno Baiulivo, Trivemium Religionis nostræ Generali Præfecto, ac Commendæ nostræ de
Strigan Prioratus nostri Bohemiæ Commen(datar)io Salutem in Domino Sempiternam; Præclara virtutum tuarum merita, multiplicesque animi tui dotes, quibus insignitus dignosceris, et apud nos commen=
daris, necnon laudabilia, diuturnaque obsequia per te nobis, Ordinique nostro præstita, præcipuè verò in Generali Præfectura Trivemium Religionis nostræ, quam de præsenti strenuè exerces, pro=
merentur, ut nos inducant, ut te quibus possumus favoribus, et gratijs prosequamur. Cum itaque ex forma statutorum, et laudabili consuetudine Ordinis nostri, quolibet quinquennio in singulis nostris
Prioratibus, et Castellania Emposta, vigore præeminentiæ nostræ Magistralis de una Com(men)d(a) vacante arbitrio nostro acceptanda, fr(atr)i nobis beneviso providere, atque illam sic vacantem, et per nos accep=
tatam, cum altera permutare valeamus. Hinc est quòd præmissorum meritorum intuitu, et contemplatione tuati, renuntiata, et dimissa priùs per te in manibus nostris prædicta Commenda de
Strigan dicti Prioratus Bohemiæ, quam ex gratia Magistrali possides, ut de illa (auct(oritat)e Capituli Gen(era)lis ad hoc nobis concessa) providere valeamus, et per nos dicta resignatione suscepta, et admissa. Baiuliam,
seu Commendam nostram de Meilberg eiusdem Prioratus Bohemiæ per obitum quondam Emin(entissim)i, et Rev(erendissi)mi Domini Leopoldi Comitis de Kollonitz, S. R. E. Cardinalis ultimi legitimi d(ict)æ Com(men)d(æ) de Meilberg Com=
mendatarij, et possessoris, sive hoc, sive alio quovis modo vacantem præsentialiter, et ad nostram collationem, donationem, et omnimodam dispositionem spectantem, et devolutam. Cum omnibus, et singulis suis
membris, prædijs, Juribus, et pertinentijs Universis ad ipsam spectantibus, et pertinentibus, seu spectare et pertinere debentibus quoquomodo, et cum quibus illam dictus quondam Emin(entissim)us et Rev(erendissim)us D(omi)nus Leopol=
dus Comes de Kollonitz S. R. E. Cardinalis habuit, tenuit, et possedit, seu habere, tenere, et possidere quomodolibet debuit habendam, tenendam, possidendam, regendam, augmentandam, et meliorandam,
in Spiritualibus, et temporalibus, tam in capite, quàm in membris sub annua solutione iurium, et quorumcunque onerum communis ærarij Ordinis nostri impositorum, et imponendorum, secundum com=
munem cursum aliarum Baiuliuarum, seu Commendarum dicti Prioratus in Capitulo Provinciali Prioratus eiusdem, vel in festo Sancti Joannis Bapt(ist)æ de mense Junij, per te annis singulis in=
fallibiliter exolvendorum; salvo etiam, et reservato iure mortuarij et vacantis; atque insuper auct(oritat)e Capituli Generalis ad id nobis pariter concessa, et attributa, retenta, et reservata super fructibus, et
proventibus prædictæ Commendæ de Meilbergh summa, seu pensione annua florenorum Imperialium octingentorum, intra quintam partem valoris fructuum eiusdem Com(men)d(æ) de Meilbergh, uni,
vel pluribus fratribus nostris nostro arbitrio, danda, constituenda, et assignanda; Aliàs in defectu solutionis Jurium, et pensionum huiusmodi secundum seriem, et tenorem stabilimentorum, ordinationum,
consuetudinum, et constitutionum capitulorum generalium super solutione iurium ærarij eiusdem editarum, et promulgatarum de dicta Commenda, expressè præcipimus provideri, collatione hu=
iusmodi de dicta Commenda tibi facta in aliquo non obstante, de nostra certa scientia, et speciali gratia tenore p(ræsen)tium ad annos decem continuos, et completos, et ultra ad nostrum, nostrique Conventus
beneplacitum tibi conferimus, concedimus, et donamus benefaciendo in eadem, teque Commendatarium in illa constituimus, et ordinamus; Committentes tibi circa curam, regimen, et administratio=
nem, ac omnimodam dictæ Com(men)d(æ), bonorumque, et iurium eius defensionem, et recuperationem, tam in agendo, quàm defendendo harum serie vices nostras. Quocirca Universis, et singulis fratribus
sororibus, et donatis in virtute sanctæ obedientiæ, ac hominibus Vassallis, ac quibusvis alijs nobis subditis in dicta Commenda constitutis præsentibus, et futuris, sub sacramento fidelitatis, et homagij
quo nobis, et Religioni nostræ sunt astricti præcipimus, et mandamus, ut tibi tanquam eorum superiori et Commend(atar)io reverenter pareant, obediant, et intendant, tibique præbeant auxilium, con=
silium, et favorem in omnibus concernentibus utilitatem dictæ Commendæ, quotiescunque opus fuerit, et eos duxeris requirendos; Necnon Universis, et singulis dictæ Domus nostræ fratribus, qua=
cunque auct(oritat)e, dignitate, officioque fungentibus præsentibus, et futuris, ne contra p(ræsen)tes nostras literas aliquatenus facere, vel uenire præsumant, quinimò iuxta earum mentem studeant inviola=
biliter observare. Atque cuicunque fratri Ordinis n(ost)ri super hoc primitiùs requisito mandamus, ut te, vel procur(ator)em tuum in pacificam, et quietam dictæ Commendæ possessionem inducat, et inductum
conservet omni prorsùs contradictione remota; amoto ab eadem quolibet illicito detentore (siquis fuerit) quem nos tenore p(ræsen)tium amovemus, et decernimus, firmiter amovendum, inhibentes tibi
in virtute sanctæ obedientiæ, ac sub pœna stabilimentorum contrafacienti inflicta, ne prætextu donationis n(ost)ræ huiusmodi aliquid, vel aliqua de rebus bonis, Juribus prædijs, locis, et quibuslibet Jurisdic=
tionibus dictæ Commendæ vel membrorum eiusdem vendas, des, impignores, permutes, distrahas, sive in emphyteosim perpetuam, aut ad tempus concedas, sine speciali n(ost)ra licentia Magistri Religionis
atque Capituli Generalis pro tempore existentium, et si (quod absit) contra inhibitionem nostram huiusmodi aliquid, vel aliqua operari, seu facere te contingat illud, et illa ex nunc, prout ex tunc cas=
samus, annullamus et decernimus irritum, et inane, nulliusque roboris existere valoris, vel efficaciæ. In Cuius rei Testimonium Bulla nostra Magistralis plumbea præsentibus est ap=