R5_WEAK
1541
CZ-NA > RM > 1541
mediumMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Num(erus) Rep(ertorii) 1639
Frater Carolus Candida
Sacrae Domus Hospitalis Sancti Joannis Hierosolymitani et Militaris Ordinis Sancti Sepulcri Dominici humilis Magisterii Locumtenens.
Religioso in Christo Nobis praecarissimo Ven(eran)do Bajulivo fr(atr)i Francisco Antonio de Herzan Nostrae dictae Domus Ven(eran)dae Linguae Alamaniae et Prioratus Bohemiae
Militi ac Commendae de Frustenfeld Commend(atori) salutem in Domino sempiternam.
Morum, et vitae honestas multiplicesque animi tui dotes, nec non laudabilia obsequia per te Religioni Nostrae praestita et quae in dies sedulo praestare non desinis nec non fructuosum et
utile regimen quod in dicta Commenda de Frustenfeld Cabimenti titulo hactenus abs te possessa impendisti promerentur, ut te ad majora commoda amplioraque bonorum Ordinis nostri regimina promoveamus. Re
signata itaque prius abs te dicta Commenda de Frustenfeld in manibus Nostris, et per nos dicta resignatione suscepta, et admissa si tamen, et aliter non cum infrascripta Commendae possessionem pacificam, et
quietam assecutus fueris Bajulivam, seu Commendam Nostram de Mailberg per renunciationem Ven(eran)di Religiosi in Christo Nobis praecarissimi fr(atr)is Caroli Josephi de Morzin ad Prioratum Nostrum Bohemiae
Promoti seu verius per obitum Ven(eran)di Religiosi in Christo Nobis praecarissimi fr(atr)is Aloysii Montecuccoli ultimi legitimi dictae Commendae Comm(endato)ris, et possessoris, sive hoc, sive alio quovis modo, aut ex alterius
cujuscumque personae renunciatione vacantem praesentialiter, et ad Nostram collationem, donationem, et omnimodam dispositionem spectantem, et devolutam cum omnibus, et singulis suis membris, praediis, juribus,
et pertinentiis universis ad ipsam spectantibus, et pertinentibus, seu spectare, et pertinere debentibus, quoquomodo, et cum quibus illam dictus Prioris de Morzin de Morzin caeterique Ordinis Nostri fratres habuerunt
tenuerunt, et possederunt, seu habere, tenere, et possidere quomodolibet debuerunt, habendam, tenendam, possidendam, regendam augmentandam, et meliorandam in spiritualibus et temporalibus, tam in capite quam
in membris, sub annua solutione jurium, et quorumcumque onerum Communis aerarii Ordinis Nostri impositorum et imponendorum, secundum communem aevum aliarum Bajulivarum, seu Commendarum
dicti Nostri Ven(eran)di Prioratus in V(est)ro Ven(eran)do Capitulo Provinciali Prioratus ejusdem, vel eo non celebrato, in festo Sancti Joannis Baptistae patroni N(ost)ri de mense Junii per te annis singulis infallibiliter exolvendorum: Salvo
etiam, et reservato jure Mortuarii, et vacantis; alias in defectu solutionis hujusmodi secundum seriem, et tenorem Stabilimentorum, Ordinationum, Consuetudinum, et Costitutionum Capitulorum Generalium, super so
lutione jurium Aerarii ejusdem editarum et promulgatarum, de dicta Commenda expresse praecipimus provideri, collatione hujusmodi de dicta Commenda tibi facta in aliquo non obstante. Invicem maturo et deliberato
consilio de Nostra certa scientia, tenore praesentium ad annos decem continuos et completos, et ultra ad Nostram beneplacitum tibi pro tui melioramento conferimus, concedimus, et donamus benefaciendo in eadem: teque Com
mendatarium in illa constituimus, et ordinamus. Committentes tibi circa curam, regimen, et administrationem, ac omnimodam dictae Commendae, Bonorumque, et jurium ejus defensionem, et recuperationem tam in agendo
quam defendendo harum serie vices Nostras; quocirca universis, et singulis fratribus, sororibus et Donatis, in virtute sanctae obedientiae, ac hominibus vasallis, et quibusvis aliis Nobis subditis in dicta Commenda consti
tutis, praesentibus et futuris sub sacramento fidelitatis, et homagii qui Nobis, et Religioni Nostrae sunt adstricti praecipimus, et mandamus, ut tibi tamquam eorum superiori, et Comm(endato)rio reverenter pareant, obediant, et
intendant, tibique praebeant, auxilium, consilium, et favorem in quibus concernentibus utilitatem dictae Commendae, quotiescumque opus fuerit, et eos duxeris requirendos; nec non universis et singulis dictae Domus N(ost)rae
fratribus quacumque auctoritate, dignitate, officioque fungentibus, praesentibus, et futuris mandamus, ne contra praesentes Nostras Litteras aliquatenus facere, vel venire praesumant; quinimo juxta earum mentem, et tenorem
studeant inviolabiliter observare. Atque cuicumque fratri Ordinis Nostri, super hoc primitus requisito mandamus, ut te, vel procuratorem tuum in pacificam, et quietam dictae Commendae possessionem inducat, et
inductum conservet, omni penitus contradictione remota. Amoto ab eadem quolibet illicito detentore (si quis fuerit) quem Nos, tenore praesentium amovemus, et decernimus firmiter amovendum. Inibentes tibi in virtute
sanctae obedientiae, ac sub poena Nostrorum Stabilimentorum contrafacienti inflicta, ne praetextu donationis Nostrae hujusmodi aliquid vel aliqua de rebus, bonis, juribus, praediis, locis, et quibuslibet jurisdictionibus dictae
Commendae, vel membrorum ejusdem vendas, des, impignores, permutes, distrahas, sive in Emphiteusim perpetuam, aut ad tempus concedas, sine speciali Nostra licentia, Religionis atque Capituli Generalis pro tempore
existentium, et si (quod absit) contra inhibitionem nostram hujusmodi aliquid, vel aliqua operari seu facere te contingat, illud, et illa ex nunc pro ut ex tunc, cassamus, annullamus, et decernimus irritum, et inane, nulliusque
penitus existere valoris, vel efficaciae.
In cujus rei testimonium Bulla N(ost)ra Communis plumbea praesentibus est appensa. Datum Romae in Conventu Nostro die decimatertia Mensis Februarii anno Millesimoctingentesimotrigesimo
sexto ab Incarnatione juxta stylum N(ost)rae Cancellariae secundum vero cursum ordinarium 1837.