Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R5_WEAK

2575

CZ-NA > RM > 2575

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
2575, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
F R A T E R Petrinus de ponte dei gratia sacre domus hospitalis sancti Joannis hierosolymitani Magister humilis pauperumq(ue) Jesu
Christi custos Et nos Conuentus domus eiusdem Nobili et magnifico viro Joanni a Wartemberga salutem in d(omi)no et piam mentem cum fraterna charitate. Oportet (inquit apostolus) illu(m)
qui preficiendus est bonum habere testimoniu(m) ab extraneis ad hoc apostoli verbum vir magnifice, preterquam quod de grege nobis co(m)misso non possumus ex officio non esse soliciti Nos quoq(ue) de inte(ll)
gritate tua, vite et morum probitate multorum sed et regis maxime (s(erenissi)mi) ac relatione certiores facti supplicationi tue petitioniq(ue) regie libenter annuimus. Nuper enim coram nobis huius liter(arum) tuo, totiusq(ue)
Prioratus nostri Bohemie fratrum omnium no(m)i(n)e propositum fuit per nuntium vestrum religiosum in xpo nobis charissimu(m) fratrem Nicolaum hertinck oppauiensem co(m)mendatarium hac de re ad nos missu(m)
cum l(ite)ris et mandatis publico Prioratus sigillo signatis Quo(d) dum fratrem Joannem de rosenberg olim Priorem straconicensem in florente Regno Bohemie ab humanis decessisse, cuius tum morte ad vacante(m) Prioratu(m)
promoueramus dudum f(ratrem) l(egitimum) virum Joachimum monsteraburgensem, per nos aliquot ante mensibus defuncto Priori, hic tamen si consentiret, coadiutorem datum quem f(rater) l(egitimus) viruq(ue) alienigena esset quodq(ue) defunctus
prior nu(n)quam in ipsum consensiset alijsq(ue) de causis quas nobis dictorum fratrum n(ost)rorum mandato retulit idem publicus nuntius Regni constitutiones ad eam dignitatem non admitterent, nec potuit eius quietam
pacificamq(ue) possessionem vllo vnquam tempore nancisci reclamantibus, que(m)admodum nobis exponi fecistis, vniuersis regni proceribus, ordinisq(ue) n(ost)ri fratribus quibus cum publicas n(ost)re prouisionis literas
exhibuisset ab omnibus reiectas fuisse nuntius idem vester asseruit quia consensum prioris non habuerat sicuti in illis per nos adiectum fuerat. Subiungens etiam nuntius vester ipsum f(ratrem) l(egitimum) Joachimu(m)
ex eo tempore nunquam iuri suo actionibusq(ue) ad dictum prioratum sibi competentibus publice apud fratres Regni, vt primores i(n)stitisse, vnde suppliciter petijt omniu(m) v(est)r(u)m verbis Religiosi dilecti f(rat)res et no(m)i(n)e
prout etiam in v(est)ris ad eum mandatis authentice scriptis legimus ut magnifi(cum) et nobilem virum Joannem a Wartemberga istic primum vobis deinde nobis hic p(re)sentatum valdeq(ue) co(m)mendarum per sere(nissimum)
Regem ferdinandum Romanorum regem semper Augustum ad prioratum illum admitteremus. Cum igitur nefas habeatur iustas preces aure surda preterire, et conuenientissimu(m) modo putemus regio assentiri iudicio
cumq(ue) insuper tam longa et tam diutina vacatio soleat ecclesijs inferre damnum non mediocre ijs presertim locis ubi non desunt qui deuiis et vacantibus insidientur. Hinc est quod n(ost)re Religioni consulentes quaten(us)
sacris est cautum canonibus adducti pariter, vir magnifi(ce), preclaris virtutum tuarum meritis de quibus fide digno et regali apud nos co(m)mendaris testimonio letis insuper amplectentes voluntatem illam in te hominis
affecti ad Religionem et militiam n(ost)ram cuius habitu insigniri desideras quod primum omnium te facere volumus. Mandantes idcirco cuicu(m)q(ue) f(rat)r(u)m n(ost)rorum quem primu(m) ad hoc ipsum tibi prestandum postulaueris vt
sine mora desiderio tuo satisfaciens susceptis abs te de more votis insignia tibi et habitum ordinis n(ost)ri iugum d(omi)ni suaue imponat. quod cum rite perfeceris nec aliter predictorum contemplatione Prioratum
ipsum straconicensem in florenti regno Bohemie per obitum quondam f(rat)ris Joannis de rosenbergh siue alio quocu(m)q(ue) modo vacantem, et idcirco ad electionem, donatione(m), et liberam collationem n(ost)ram spectantem
secundum statuta et consuetudines Religionis n(ost)re auctoritate apostolica corroborantes tibi vir magnifi(ce) per nos prius, ut fit, electo ta(n)quam idoneo et sufficienti. Jnuicem maturo et deliberato Consilio de n(ost)ra certa omnium
scientia ad annos decem continuos, et ultra ad b(e)n(e)placitum n(ost)r(u)m beneuersanti sub no(m)i(n)e dei, ac sancti Joannis baptiste conferimus et donamus habendum, regendum, et possidendum, tam in sp(irit)ualibus quam in t(em)p(or)alibus in
capite et in me(m)bris, cum o(mn)ibus suis me(m)salibus, cameris, predijs, iuribus, emolumentis, oneribus, honoribus, et iurisdictionibus ad eundem prioratum pertinentibus vbicunq(ue) terrarum sint, cum quibus illum hactenus habueru(n)t
et possederunt, haberent et possidere debuerunt omnes tui predecessores quondam priores, Teq(ue) ex hoc ipso eque atq(ue) ex eo tempore Priorem Bohemie creamus, et constituimus tibi vices n(ost)ras quoad regimen et liberam
administrationem eiusdem prioratus demandantes tam in agendo quam defendendo In cuiusquidem prioratus dispensatione sic te geres, sic eius dignitate(m) bene administrabis sub pena solita per nos infligi male soluentibus ut integre et
fideliter statuto legibus n(ost)ris tempori iura co(m)muni thesauro n(ost)ro debita, ventijs exolutas apud publicum receptorem n(ost)r(u)m singulis uidelicet annis isthic de toto prioratu pro rata cuiusq(ue) co(m)mendatarij portione ducatos vngaricos
centum ex antiqua conuentione Rhodi quondam facta inter nos et predecessores tuos priores, quam quidem noua obligatione confirmauit idem publicus nuntius frater Nicolaus hertinick et de rato per te ceterosq(ue) fratres
habendo in manibus n(ost)ris spopondit, Te quoq(ue) et alios dicti Prioratus f(rat)res preter has annuas responsiones ad reliqua oia siue arreragia obligari volumus. que arreragia in hunc usq(ue) diem su(m)mam ex preteritis annis conficiunt mille
et ducentorum ducatorum vngaricorum in quorum deductionem donec sit hec tota persoluta su(m)ma quotannis ducatos quinquaginta eidem n(ost)ro Receptori numerabis ex pacto similiter dudum inter quondam f(rat)res n(ost)ros Priores Bohemie
mutuo consensu Rhodi conscripto et nunc quoq(ue) per eunde(m) nuntium de rato promittentem roborato Alioguin sit hec n(ost)ra collatio inualida et in viribus his vero conditionibus omnibus per te approbatis et secu(n)dum
consuetudinem religiosorum n(ost)rorum iuratis nec alio modo p(re)cipimus vniuersis et singulis co(m)mendatarijs f(rat)ribus et sororibus ordinis n(ost)ri in virtute preste nobis et debite superioribus obedientie ac sub pena priuationis b(e)n(e)ficior(um)
que possident Nec non dicti prioratus vassalis et subditis in vim fidelitatis et homagij quo nobis et Religioni n(ost)re sunt astricti precipimus et mandamus ut tibi ta(n)quam legitimo et canonico priori obedientes pareant iuxta
norma(m) et preceptum statutorum n(ost)rorum in omnibus concernentibus utilitatem prioratus quotiescu(m)q(ue) eos admonendos aut inuocandos duxeris Co(m)mittentes propterea cuicunq(ue) ordinis n(ost)ri fratri abs te primu(m) de hoc
appellato ut te uel legitimum tuum procuratorem in pacificam et quietam possessionem dicti Prioratus cum quibuscu(m)q(ue) ad eundem pertinentibus inducat inductumq(ue) conseruet tibi efficacis defensionis auxilio auctoritate
n(ost)ra assistens. Deq(ue) redditibus, fructibus, et prouentibus omnibus agnosci te procuret a subditis Pulso inde quolibet alio, si quis fuerit, illicito occupatore, quem nos ut illicitum, iniustumq(ue) detentorem harum auctoritate
amouemus, amouendumq(ue) decernimus. Saluis semper in omnibus et illibatis prerogatiuis ac preeminentijs magistralibus, et hoc etiam excepto q(uod) nihil de his feu(dis) ad dictu(m) Prioratu(m) pertinent, vendas, dones, alienes, seu in
emphyteusim perpetuam uel alias ad tempus concedas sine expressa Capituli generalis, et n(ost)ra licentia. Quod si feceris irritum sit hoc factum tuum inualidum. In cuius rei testimonium Bulla nostra co(m)munis
plumbea presentibus est appensa. Datum Melite in Conuentu nostro die Vigesima septembris Millesimo Quingentesimo trigesimo quinto.

Visa
Cancell(arius)

M. Rosas d(e) Portali: Ducat(us) II

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.