Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R5_WEAK

2593

CZ-NA > RM > 2593

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 3
2593, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
FRATER ALOFIVS DE WIGNACOVRT
Dei gra(tia) Sacrae Domus Hosp(ita)lis S(ancti) Joannis Hier(osolimitani) Mag(iste)r humilis pauperumq(ue) Jesu Chri(sti) custos. Et Nos Conuentus Domus eiusdem. Ven(erabili) ac Religioso in Chro(sto) nobis praecariss(im)o fr(atr)i Henrico Baroni libero a Logau Com(menda)tori in Grois(s)enfeld et Tropau Prioratus n(ost)ri Boemiae Commend(at)ori sal(ut)em in D(omi)no sempiternam. Religionis zelus conspicuaq(ue) morum et uitae honestas ac alia praeclara uirtutu(m) tuar(um) merita, quibus inuari dignosceris, et
apud nos commendaris, necnon laudabilia eademq(ue) diuturna obsequia per te Ordini n(ost)ro praestita, et quae in futur(um) te praestiturum confidimus nos hortantur ut te quibus possumus fauoribus et gra(tiis) prosequamur, eaq(ue) tibi liberali(ter)
concedamus quae primioribus ac summae auct(orita)tis praed(icti) Ordinis n(ost)ri uiris dari et assignari consueuerunt. Cum igitur Prioratus noster Vngariae iam diu a quibusdam personis occupatus detineatur in graue et maximum Ordinis
n(ost)ri damnum et detrimentu(m) n(ost)raq(ue) intersit ut ille de iure euincatur uel alias recuperetur, uolentes nom(in)e ip(s)ius oneri n(ost)ro satisfacere dictum Prioratu(m) dictu(m) Vngariae per annuntiationem Ven(erabilis) Religiosi in chro(sto) nobis chariss(imi) fr(atr)is
Federici Hundt ad dignitatem magni Baiuliuatus Alemaniae promoti ultimi legitimi d(i)c(t)i Prioratus Vngariae Prioris, siue hoc siue alio quouismodo aut ex alteriuscuiuscunq(ue) persona uacantem p(rae)fat(um), et ad n(ost)ram
collationem, donationem, electionem, ordinationem, et omnimodam dispositionem spectantem et deuolutum cum suis annexis prioralibus curiis et cuiuslibet ipsar(um) membris, praedijs, iuribus et pertinentijs uniuersis ad ip(su)m Prioratu(m)
spectantibus, et pertinentibus, ac cum omni onere, emolumento, honore, et quibuscunq(ue) gratijs per stabilimenta et laudabiles n(ost)ri Ordinis consuetudines Prioribus concessis, et attributis, et quocumq(ue) modo pertinere debentibus recuper-
randum a manibus eius uel eorum, qui eum nunc detinent, cuius, uel quorum nomina, et cognomina hic uolumus pro sufficienter ex(pressis), ac si de ipsis, et quolibet eor(um) particularis et distincta mentio fieret, habendum
tenendum possidendum, regendum gubernandum, augmentandum, et meliorandu(m) in spiritualibus, et temporalibus tam in capite quam in membris sub annua solutione c(en)suum n(ost)rorum, et quor(um)cu(m)q(ue) n(ost)ri co(mmun)is Aerarij
iurium et onerum impositor(um), et quomodolibet in futurum imponendorum d(i)c(t)um Prioratum eiusq(ue) cameras pro rata parte tangentium per te singulis annis in Cap(itu)lo Prou(incia)li Prioratus eiusdem uel in festo S(ancti) Joannis Bapt(ist)ae
de Mense Junij in manibus Recep(toris) dicti Prioratus infallibil(ite)r exoluendor(um) Jnuicem maturo, et deliberato consilio de n(ost)ra certa scientia, et speciali gra(tia) ad annos decem continuos et completos et ultra ad n(ost)rum
beneplacitum tibi tamq(uam) digno, et optime merito conferimus concedimus, et donamus praeficiendo in eodem. Teq(ue) legitimum et canonicu(m) Priorem in dicto Prioratu eligimus constituimus et ordinamus: saluo et
reseruato iure mortuarij, et uacantiis: saluis insuper, et retentis dictor(um) n(ost)ror(um) Mag(ist)ror(um) quibuscunq(ue) ordinationibus et praeminentiis per fel(icis) mem(oriae) fr(atr)em Raymundum Berengarium n(ost)rae Domus Mag(ist)rum factis et sibi re-
seruatis in Cap(itu)lo Malt(ae) Anno sexagesimo Sexto apud Auinionem celebrato quam per stabilim(enta) et cap(itu)lares constitutiones eidem M(agist)ro concessis: Retento et(iam) et reseruato ip(s)i M(agist)ro, et futuris ut si quod absit
te in solutione dictor(um) iurium, et oner(um) co(mmun)is Aerarij impositor(um) et quantis causa, et ratione per Relig(ion)em imponendor(um) per te statuto tempore facienda deficere contingat, quod p(rae)fatus Mag(iste)r, et futuri cum consilio
Procerum et fr(atr)um dictae Domus possit libere disponere, et ordinare de p(rae)d(icto) Prioratu secundum formam stabilimentor(um) n(ost)rorum consuetudinum, et cap(itu)larium constitutionum collatione de dicto Prioratu tibi
facta in aliquo non obstante. Rursum cum retroactis temporibus Priores n(ost)rae dictae Domus super bonis et iuribus commend(arum) in dies decedentium haberent, et reciperent certa iura quae per ordinat(ionem) in memorato
Cap(itu)lo prouin(cia)li quam communi Aerario applicata et reseruata fuerunt: Et in compensat(ionem) p(rae)missor(um) iurium concessum fuerit et permissum p(rae)fatis Prioribus ultra quatuor ordinarias cameras unam aliam Baiuliam
cum uacabit in eodem Prioratu ad collationem Prioris pertinentem accipere, tibi quoq(ue) eandem Baiuliam seruata stabilimentor(um) forma capiendi facultat(em) et licentiam impertimur: Co(m)mittentes tibi circa curam regimen, et
administrat(ionem) d(i)c(t)i Prioratus, camerar(um), bonoru(m)q(ue) et iurium eius defensionem, recuperat(ionem) et indemnitatem tam in agendo quam defendendo haru(m) serie uices n(ost)ras. Quocirca uniuersis, et singulis n(ost)ri Ordinis fratribus
sororibus et donatis in uirtute S(anctae) obedientiae, ac hominibus uassallis, et quibuscu(m)q(ue) alijs nobis subditis in dicto Prioratu constitutis p(rae)sentibus, et futuris sub sacram(ento) fidelitatis et homagij quo nobis et Relig(ion)i n(ost)rae sunt astricti
praecipimus et mandamus ut tibi tanquam eor(um) superiori, et Priori reuerenter pareant obediant, et intendant, tibiq(ue) praestant auxilium consilium et fauorem in omnibus concernentibus utilitat(em) d(i)c(t)i Prioratus quotiescu(m)q(ue) opus
fuerit et eos duxeris requirendos: Nec non uniuersis, et singulis d(i)c(t)ae Domus n(ost)rae fr(atr)ibus quacu(m)q(ue) auct(orita)te, dignitate officioq(ue) fungentibus p(rae)sentibus et futuris mandamus ne contra p(rae)sentes n(ost)ras l(itte)ras aliquid facere, uel uenire prae-
sumant quinimo iuxta ear(um) mentem studeant inuiolabilit(er) obseruare. Atq(ue) cuicu(m)q(ue) fr(atr)i ordinis n(ost)ri super hoc p(rae)missis acquisito mandamus ut te uel procur(ator)em tuum in pacificam et quietam d(i)c(t)i Prioratus possessionem in-
ducat, et inductu(m) conseruet, omni penitus contradictione remota. Amoto ab eodem quolibet (si quis fuerit) illicito detentore, quem nos tenore p(rae)sentium amouemus, et decernimus firmit(er) amouendum. Jnhibentes tibi
in uirtute S(anctae) obedientiae ac sub poena stabilimentor(um) contrafacientib(us) inflicta ne p(rae)textu donationis n(ost)rae bona aliqua uel aliqua de rebus bonis iuribus praedijs locis et quibuslibet iurisdictionibus dicti
Prioratus, camerar(um)q(ue) et membror(um) eiusdem uendas, des in pignori, permutes distrahas siue in emphyteusim perpetuam aut ad tempus concedas uel alio quouismodo alienes n(ost)ram Relig(ion)em et nostras sine spe-
ciali n(ost)ri Mag(ist)ri, Relig(ion)isq(ue) n(ost)rae Cap(itu)li p(rae)uijs licentia pro tempore existentium. Et si quod absit contra inhibitionem n(ost)ram tibi aliquid uel aliqua operari seu facere contigerit illud et illa ex nunc prout ex
tunc cassamus annullamus et decernimus irritum et inane nulliusq(ue) penitus existere ualoris uel efficaciae. Jn cuius rei testimonium Bulla n(ost)ra communis plumbea p(rae)sentibus est appensa. Datum
Melitae in Conuentu n(ost)ro Die prima Mensis Octobris Millesimo Sexcen(tesim)o Decimo :-

R(egistra)ta
in Cancell(ari)a

Fr(ater) Jo(annes) Otto Bosius Vicecancell(arius)

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.