Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R5_WEAK

2609

CZ-NA > RM > 2609

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 3
2609, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Frater Don Raphael Cotoner
Dei gra(tia) Sacrae Domus Hospit(a)lis S(anc)ti Io(ann)is Hieros(olimitani) et Militaris Ordinis S(anc)ti Sepulchri Dom(ini)ci Mag(iste)r humilis pauperumq(ue) Iesu X(pist)i Custos, Et Nos Conuentus Domus eiusdem.
Relig(ios)o in X(pist)o Nobis chariss(im)o Fr(atr)i Ferdinando Ludouico Libsteynski Comiti Kolowrat Comm(endato)ri de Strigau Prioriat(us) n(ost)ri Bohemiae, quond(am) ac pro n(un)c o(mn)ium Eiusdem
in eodem Prioriatu Recept(ori) sal(ute)m in D(omi)no sempiternam. Praeclara uirtutum tuar(um) merita, multipliciaq(ue) animi tui dotes quibus insignitus dignosceris, et apud Nos commendatus, lau-
dabiliaq(ue) obsequia, per te Relig(io)ni n(ost)rae praestita, et quae in dies sedulo praestare non desinis, necnon fructuosum, et utile regimen quod in d(ic)ta Comm(end)a t(ibi) in titulum hactenus abs te
ponenda impendisti promerentur, ut te ad maiora commoda, amplioraq(ue) honoris n(ost)ri Ordinis decernenda promoueamus. Resignata itaq(ue) prius per te, seu uerius per tuum legi-
timum Procur(atorem) in manib(us) n(ost)ris praefata Commenda de Strigau, et per Nos d(ic)ta resignat(ione) suscepta, et admissa, si tamen et aliter non cum infrascriptae Comm(endae) possessione pacifica, et
quieta assequutus fueris. Baiuliam, seu Commendam n(ost)ram de Furstenfelt d(ic)ti Prioriatus Bohemiae per obitum Ven(erabilis) quond(am) Fr(atr)is Guilielmi Leopoldi Comitis de Herberstein
et Tattenpach ultimi legitimi dictae Commendae de Furstenfelt Comm(endato)ris et possessoris siue hoc, siue alio quouismodo uacantem, ad n(ost)ram collationem, donationem, et omnimodam
dispositionem spectantem, et deuolutam, cum omnibus, et singulis suis membris, praedijs, Iuribus, et pertinentijs uniuersis ad ipsam spectantibus, et pertinentibus, seu spectare, et perti-
nere debentibus, quoquo modo, Et cum quibus illam d(ic)tus Ven(erabilis) quond(am) Fr(ater) Guilielmus Leopoldus Comes de Herberstein et Tattenpach habuit, tenuit, et possedit, seu habere, tenere, et pos-
sidere quomodol(ibe)t debuit, habendam, tenendam, possidendam, regendam, augmentandam, et meliorandam in spiritualib(us) et temporalibus tam in capite, quam in membris, sub annua so-
lutione Iurium, et quorumcumq(ue) onerum Communis Aerarij Ordinis n(ost)ri impositor(um), et imponendor(um) secundum communem Cursum alterius Baiuliatus, seu Commendae d(ic)ti Prioriatus in Cap(itu)lo
Prouinciali Prioriatus eiusdem, uel in festo S(anc)ti Io(ann)is Bap(tis)tae de mense Iunij per te annis singulis infallibil(ite)r exoluendor(um). Saluo etiam, et reseruato Iure mortuarij, et uacanti(i)s.
Alias in defectum solutionis huiusmodi secundum seriem, et tenorem Stabilimentor(um), Ordinationum, Consuetudinum, et Constitutionum Cap(itulo)rum G(e)n(er)alium, super solutione Iurium Aerarij eius-
dem editar(um), et promulgatar(um) de dicta Commenda expresse praecipimus prouideri collatione huiusmodi de dicta Commenda t(ibi) facta in aliquo non obstan(te). Insuper maturo, et de-
liberato consilio, De n(ost)ra certa scientia tenore p(raese)ntium ad annos decem continuos, et completos, et ultra ad n(ost)rum beneplacitum Tibi pro tuo Melioramento conferimus, conce-
dimus, et donamus, benefaciendo in eadem. Teq(ue) Commend(ato)rem in illa constituimus, et ordinamus, committentes tibi circa curam, regimen, et administrationem, ac omnimodam d(ic)tae Commendae
bonorumq(ue), et Iurium eius defensionem, et recuperationem tam in agendo, quam defendendo, hac serie uices nostras. Quocirca Uniuersis, et singulis f(rat)ribus, Sororib(us), et Donatis in
uirtute s(an)c(t)ae obedientiae, ac Hominibus, Vasallis, et quibusuis alijs Nobis subditis in dicta Commenda consistentibus, p(raese)ntibus, et futuris, sub sacramento fidelitatis, et homagij, quo Nobis, et
Religioni n(ost)rae sunt astricti, praecipimus, et mandamus, ut tibi tanquam eorum Superiori, et Commend(ato)ri reuerenter pareant, obediant, et intendant, Tibiq(ue) praebeant auxilium, consili-
um, et fauorem in omnibus concernentibus utilitatem dictae Commendae, quotiescunq(ue) opus fuerit, et eos duxeris requirendos. Necnon Uniuersis, et singulis d(ic)tae Domus n(ost)rae f(rat)ribus
quacunq(ue) auct(oritat)e, dignitat(e), officioq(ue) fungentibus p(raese)ntibus, et futuris mandamus, ne contra p(raese)ntes l(itte)ras n(ost)ras aliquid facere, uel uenire praesumant, quinimo iuxta ear(um) men-
tem studeant inuiolabiliter obseruare. Ac Fr(atr)i cuicunq(ue) n(ost)ri Ordinis n(ost)ri super hoc primitus requisito, mandamus, ut te, uel procur(atorem) tuum in pacifica, et quietam dictae
Commendae possessionem inducat, et inductum conseruet, contradictores remota. Amoto ab eadem quolibet illicito detentore, si quis fuerit, quem Nos tenore p(raese)ntium
amouemus, et decernimus firmiter amouendum. Inhibentes tibi in uirtute s(an)c(t)ae obedientiae, ac sub poena stabilimentor(um) contra facienti inflicta, ne praetextu donationis
nostrae huiusmodi aliquid, uel aliqua de rebus, bonis, Iuribus, praedijs, locis, et quibuslibet Iurisdictionibus dictae Commendae, uel membror(um) eiusdem uendas, des in pignus,
per mutes, distrabas, siue in emphiteusim perpetuam, aut ad tempus concedas, sine speciali nostra licentia, Magistri, Religionis, ac d(ic)ti Cap(itu)li G(e)n(er)alis pro tempore
existentium, et si (quod absit) contra Inhibitionem nostram huiusmodi aliquid, uel aliqua operari, seu facere te contingat, illud, et illa ex nunc prout ex tunc cassamus,
annullamus, et decernimus irritum, et inane, nulliusq(ue) penitus existere ualoris, uel efficaciae. In cuius rei testimonium Bulla nostra Communis plumbea
p(raese)ntibus est appensa. Dat(um) Melitae in Conuentu nostro Die Vigesima Tertia Mensis Ianuarij Millesimo Sexcentesimo Sexagesimo Primo
ab Incarnatione.
Reg(istra)ta in Cancell(ari)a
Fr(ater) Emmanuel Arias Vicecancell(arius)

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.