Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R5_WEAK

2626

CZ-NA > RM > 2626

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 3
2626, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Fraier Don Raymundus de Perellos et Rocafull
Dei gratia Sacra Domus Hospitalis S(anc)ti Joannis Hierosolymitani et Militaris Ordinis S(anc)ti Sepulchri Dominici Mag(iste)r humilis pauperumq(ue) Jesu Christi Custos: Et Nos Conuentus Domus eiusdem
Ven(erabili) Religioso in Christo Nobis praecharissimo fratri Ferdinando Leopoldo Baroni Dubsky Ordinis nostri Magno Baiuliuo pro Ven(eranda) Lingua Alemaniæ de Religione nostra optime merito
Nobis Dilectissimo, salutem in D(omi)no Sempiternam. Religionis Zelus, conspicua morum et uita honestas, atque integritas, aliaq(ue) praeclara uirtutum merita, quibus insigniri dignoscens, et apud nos, nostrumq(ue)
Ordinem summopere commendaris, nec non laudabiliaq(ue), ac diuturna obsequia per te eidem Ordini nostro edita, et edenda in futurum, te propensius commendant, prouocantq(ue) Nos, ut in te uotis, ac ad maiores gradus, et di=
gnitates propensamus. Cum igitur Prioratus noster Hungariæ iam diu a quibusda(m) personis occupatus detineatur in praeiudiciu(m) maximum Religionis nostræ damnum et detrimentum, nostraque intersit ut ille de Jure euin=
catur, uel alias recuperetur. Volentes nos ipsius, onerique nostro satisfacere, Renuntiata prius per te uoluntarie per tuum legitimum procuratorem in manibus nostris dicto Magno Baiuliuatu, et per nos dicta
resignatione suscepta et admissa, dictum Prioratum nostrum Hungariæ per obitum Ven(erandi) quonda(m) Religiosi in Christo Nobis praecharissimi fratris Joannis Philippi Baronis de
Schombor ultimi legitimi dicti Prioratus Hungariæ Prioris, siue hoc, siue alio quouismodo, aut ex alterius cuiuscumque persona uacantem, et deuolutum cum suis Castellis, Prioratibus, domibus, et quibuslibet
ipsarum membris, praedijs, Juribus, et pertinentiis Vniuersis ad ipsum Prioratum spectantibus, et pertinentibus, ut eam omni onere, emolumento, honore, et quibusuis gratijs per stabilimenta et laudabiles n(ost)ri Ordinis consuetudines Prioribus con=
cessis atq(ue) attributis, et quocumque modo pertinere debentibus, recuperandum, a manibus eius, uel eorum qui illum nunc detinent, cuius, uel quorum nomina, et cognomina hic pro sufficienter expressis haberi uolumus, ac sic de ipsis,
et eorum quolibet particularis et distincta mentio fieret, habendum, tenendum, possidendum, regendum, gubernandum, meliorandum in spiritualibus, et temporalibus, tam in capite, quam in membris, sub annua solutione responsionum, et
quorumcumq(ue) n(ost)ri Communis Ærarij Jurium, et onerum impositorum, et quomodolibet in futurum imponendorum, dictum Prioratum, eiusque Cameras pro rata parte tangentium, per te annis singulis in C(apit)ulo Prouinciali Prioratus eiusdem, uel
in festo S(anc)ti Jo(ann)is Bapt(ist)æ de Mense Junij in manibus Receptons dicti Prioratus deputati, uel deputandi infallibiliter exoluendorum. Juxta maturo et deliberato Consilio de nostra certa scientia, et speciali gratia ad annos decem
continuos, et completos, et ultra ad nostrum beneplacitum, Tibi tamquam digno, praeminenti, capaci, et idoneo merito conferimus, concedimus, et donamus, teque legitimum et canonicum Priorem in dicto Prioratu eli=
gimus, constituimus, et ordinamus. Saluo et reseruato Jure mortuarij, et uacantis. Saluis insuper et reseruatis dicto nostro Magistro quibuscumque praeeminentiis, et praeminentiis tam per foel(icis) mem(oriæ) fratrem Raymundum
Berengarium n(ost)ræ dictæ Domus Magistrum factis, et sibi reseruatis in Capitulo generali anno Millesimo Trecentesimo Sexagesimo Sexto apud Auenionem celebrato, quam per stabilimenta, et Cap(itu)lare
constitutiones eidem Magistro concessis. Retento etiam et reseruato dicto Magistro et futuris, ut si (quod absit) te in solutione dictorum Jurium et onerum communis Ærarij impositorum, ex qua=
uis causa et ratione per Religionem imponendorum per te statutis tempore facienda deficere contingat, quod praefatus Magister, et futuri cum Consilio Procerum et fratrum dictæ Domus possit
liberi disponere, et ordinare de dicto Prioratu secundum formam stabilimentorum nostrorum consuetudinum, et Capitularium Constitutionum, collatione de dicto Prioratu tibi facta in aliquo non obs=
tante. Rursus cum retroactis temporibus Priores n(ost)ræ dictæ Domus super bonis et arnesijs Commendatariorum in dies decedentium haberent, et reciperent certa Jura, quæ per ordinationem
in memorato Capitulo promulgatam communi Ærario applicata, et reseruata fuerunt, et in compensationem ipsorum Jurium concessum fuerit, et permissum ipsis Prioribus ultra quatuor Ordinarias Cameras
unam aliam Baiuliam cum uacabit in eodem Prioratu ad collationem Prioris pertinentem accipere, tibi quoque eamdem Baiuliam seruata forma stabilimentorum capiendi facultatem, et licentiam
impartimur. Committentes tibi circa curam, regimen et administrationem dicti Prioratus, Camerarum, bonorumq(ue) et Jurium eius defensionem, recuperationem et indemnitatem tam in agendo, quam in
defendendo harum serie uices nostras. Quo circa Vniuersis et singulis n(ost)ri Ordinis fratribus, sororibus, et donatis in uirtute S(anc)tæ obedientiæ, ac hominibus uassallis, et quibusuis alijs nobis subditis in
dicto Prioratu constitutis, institutis, et futuris sub Sacramento fidelitatis, et homagij quo nobis, et Religioni n(ost)ræ sunt astricti praecipimus et mandamus, ut tibi tamquam eorum Superiori, et Priori reueren=
ter pareant, obediant, et intendant, tibique praebeant auxilium, Consilium, et fauorem in omnibus concernentibus utilitatem dicti Prioratus, quotiescumq(ue) opus fuerit, et eos duxeris requirendos, nec non Vni=
uersis, et singulis dictæ Domus n(ost)ræ fratribus, quacumque auct(orita)te, dignitate, officioque fungentibus, inhibemus, mandamus ne contra p(raese)ntes nostras literas aliquatenus facere uel uenire praesumant
quinimo iuxta earum mentem studeant inuiolabiliter obseruare. Atque cuicumque Ordinis n(ost)ri fratri super hoc primitus requisito mandamus, ut te, uel Procuratorem tuum in pacificam, et quietam
dicti Prioratus possessionem inducat, et inductum conseruet, omni penitus contradictione remota, et ab eodem quolibet alio, si quis fuerit, illicito detentore, per uiam iuris amoueat, et decer=
nimus firmiter amouendum. Inhibentes tibi in uirtute S(anc)tæ obedientiæ, ac sub poena stabilimentorum contrafacienti inflicta, ne praetextu donationis praehuiusmodi aliquid uel aliqua de rebus, bonis, Ju=
ribus, praedijs, Locis, et quibuslibet Jurisdictionibus dicti Prioratus, Camerarumque, et membrorum eiusdem uendas, des, impignores, permutes, distrahas, siue in Emphiteusim perpetuam, aut ad tempus con=
cedas, uel alio quouismodo extra religionem n(ost)ram transferas, sine speciali licentia n(ost)ri Magistri, Religionis atque Capituli g(e)n(er)alis pro tempore existentium, alioqui (quod absit) contra inhibitionem n(ost)ram
huiusmodi aliquid uel aliqua operari, uel facere te contingat, illud, et illa ex nunc prout ex tunc cassamus, annullamus, et decernimus, irritum, et inane, nulliusque penitus existere ualoris, uel efficaciæ.
In Cuius rei Testimonium Bulla n(ost)ra Communis plumbea p(raese)ntibus est appensa. Dat(um) Melitæ in Conuentu n(ost)ro Die XX. Mensis Junij Millesimo, Septingentesimo Tertio.
Reg(istra)ta in Cancell(ari)a
fr(ater) D(on) Ferdinandus de Contreras Vicecanc(ellariu)s

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.